Quantum redactiones paginae "Anaxagoras" differant

Content deleted Content added
m automaton addit: pnb:انیکساگورس
de operis Ciceronis et Lucratii
Linea 6:
Memoriae traditum est patrem<ref>Patrem aut Hegesibulum aut Eubulum appellatum esse memorat [[Diogenes Laertius]], ''Vitae philosophorum'' 2.6.</ref> Anaxagorae nobilem divitemque fuisse civem Clazomenium. Anaxagoras autem, si famae credimus, auctoritatem civilem a patre sibi manantem studio posthabuit rerum naturae. Itaque vituperatus, quod rem publicam sperneret, digitum ad caelum intendens "Mea quidem" dixit "magnopere interest patria!"<ref>Diogenes Laertius, ''Vitae philosophorum'' 2.7.</ref> Alii quoque loci communes de Anaxagora feruntur: Quemdam quandoque lamentantem, quod peregre mori deberet, consolatus "Undecumque" inquit "idem est ad [[Pluto (deus)|Plutonem]] descensus."<ref>Diogenes Laertius, ''Vitae philosophorum'' 2.11.</ref>
 
Anaxagoras primus e philosophis Ionicis Athenis habitavit discipulosque suam docuit disciplinam. Quando philosophari coeperit quemve audierit praeceptorem, ambiguum est. Veri simillimum videtur Anaxagoram anno circiter [[456 a.C.n.|456]] Athenas pervenisse.<ref>Mansfeld (1979:65). Sunt qui Anaxagoram viginti fere annos natum dicant Persarum invasionem fugientem Athenas pervenisse (e.g. Woodbury 1981). Etsi nihil certi de his rebus dici possit, tamen eventorum consequentia a Mansfeld (1979) quam accuratissime definita non est praetereunda nisi gravissima allata causa.</ref> Adultus igitur iam erat, cum suam Athenis instituit scholam, quo opere Ionicorum physicorum doctrinam in urbe palam fecit. Constat enim Anaxagorea decreta in litteratis percrebruisse Atheniensibus, ut cognosci potest apud [[Sophocles|Sophoclem]], [[Euripides|Euripidem]], [[Aristophanes|Aristophanem]].<ref>De Anaxagoreis phrasibus apud hos auctores, e.g. Stewart (1968), Ferguson (1979).</ref> [[Socrates]] Anaxagoram numquam audivit,<ref>[[Marcus Tullius Cicero|Cicero]], ''[[Tusculanae disputationes]]'' 5.10: "usque ad Socratem, qui Archelaum, Anaxagorae discipulum, audierat."</ref> incubuit tamen in scriptorum huius studium, donec de spe depulsus repudiavit.<ref>Haec a Socrate narrantur in parte autobiographica [[Phaedo (Plato)|''Phaedonis'']], 97b-98b. Porro, in ''Apologia'' 26d, Socratem piget eiusdem ciminis ac Anaxagoram accusari.</ref> Eo abusque quo Athenas pervenit tempore Anaxagoras familiaritate erat cum [[Pericles|Pericle]] coniunctus.<ref>In circulo Pericli numerabantur etiam [[Aspasia]], [[Sophocles]], [[Herodotus]], [[Damon]], [[Phidias]], [[Protagoras]].</ref>
 
Circiter viginti annos Athenis operam dedit docendo. Cum contra publicam religionem solem lunamque affirmaret non deos sed corpora caelestia esse, impietatis accusatus, ne supplicio afficeretur, anno [[437 a.C.n.|437]] Lampsacum profectus est, qua in urbe anno [[428 a.C.n.|428]] mortuus est.
Linea 31:
Haec dicta [[Omnipraesentia (metaphysica)|omnipraesentiam]] elementorum arguere videntur. Itaque omnibus in rebus inest mixtura omnium quae sunt [[elementum|elementorum]], et unum quodque elementum omni tempore ubique est. Horum praeceptorum, quamquam maximi sunt momenti ad Anaxagorae doctrinam disserendam, haud facilis est interpretatio. Si enim omnia in omnibus insunt, necesse est elementa inter se penetrent, namque aliter non videtur liquere, quo modo omnia elementa eodem tempore in uno quoque loco inesse possint. Quae cum ita sint, in novam accumulari formae potentiam elementum quodvis potest, velut si nova quaedam generaretur res aut qualitas.
 
De elementis fundamentalibus, qualia sint, parum liquet. Plerique crediderunt Anaxagoram elementa pro corpusculis sive particulis perparvulis habuisse. [[Lucretius]] his versibus Anaxagoream explicat doctrinam:<ref>Lucretius, ''[[De rerum natura (Lucretius)|De rerum natura]]'' 1.835–841.</ref>
: Ossa videlicet e pauxillis atque minutis
: ossibus hic et de pauxillis atque minutis