Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 36:
=== Philosophia moralis ===
Si fidem facere possumus opinionibus quas Plato in "oratione magna" Protagoram finxit dicentem<ref>Plato, ''Protagoras'' 320c-328d. Sed fieri potest, ut Cicero has opiniones ex Protagorae libro originem civitatis tractanti sumpserit. Utique ea quae dicit consentanea esse videntur cum omnium fere sophistarum opinionibus.</ref> — nam ipsissima verba ad nos non defluxerunt — videmus ea quae de philosophia morali sensit magni momenti esse et graves excitare quaestiones. Hic enim duas ferme res defendit: primo, democratiam Atheniensium, quippe quae, quod indoles nemini desit, omnibus civibus aequale suffragium impartiatur; secundo, institutionem sophistarum, quippe quae homines sibi quaestum prosperitatemque paraturos arte politica erudiat.
 
"Oratio magna" munus et ingenium institutorum moralium inlustrat: omnibus hominibus nativum inesse sensum moralem, id est indolem verum a falso distinguendi; attamen indolem per se non suppetere sed per institutionem moralem excolendam esse ad tantam sollertiam civilem, qua de rebus politicis suffragia ferri possit. At constat homines sollertia civili inter se differre, partim quod non eodem ingenio sunt, partim quod dissimiliter docti sunt. Etsi nemini sollertia desit, tamen aliis sollertior est qui opiniones suas morales penitus insitas noverit.
 
== Notae ==