Quantum redactiones paginae "My Little Pony: Friendship Is Magic" differant

Content deleted Content added
No edit summary
Removing fan stuffs (either official, unofficial or very minor).
Linea 23:
* '''Princeps Luna''' unicornis penniger lividus est. Signum pulchritudinis eius luna crescens est. Eius propria potestas est lunam stellasque in caelo ducere.
* '''Avia Smith''' (Ang. "Granny Smith") mannulus terrestris viridis est. Avia aut proavia Macintoshis, Malaiachae, et Flosculae mali est. Cum parva equula erat, mala electrica in Silva Semperlibera reppererat quorum auxilio cum sua familia magnum negotium fundavit.
* '''MacintoshMcIntosh Grandis''' (Ang. "Big MacintoshMcIntosh") mannulus terrestris ruber est. Signum pulchritudinis eius malum dimidium est. "Grandis" appellatur quia frater maior Malaiachae at Flosculae Mali est.
* '''Floscula Mali''' (Ang. "Apple Bloom") equula flava est. Adhuc non habet signum pulchritudinis, sed cum Scutalu et Dulcilla Pulchra aliquod quaerere conatur. Mannulam primam erat Zecoram confidere. Diadema Adematis eam maxime, ergo sugnum pulchritudinis eium querit plus quam Scutalum aut Dulcillam. Hoc pene eam occidavit quando marqueolam (Ang. "cutie pox", Fra. "marquéole") habebat.
* '''Scutalu''' (Ang. "Scootaloo") pegasus et equula rubra-purpura est. Arcum Impetum valde admiratur, et etiamsi adhuc non volare potest, ars magna monopatini gubernandi tenet. In episodio nomine "Unum Malum Malum" (ang. "One Bad Apple"), brevem tempus, dum affectum fortem sensit, volare visa est.
* '''Ducilla Pulchra''' (Ang. "Sweetie Belle") unicornis et equula alba est. Soror Raritatis est. Floscula Mali, Scutalu, et Dulcilla Pulchra appellantur "Expeditionatrices Signorum Pulchritudinis (ang. "Cutie Mark Crusaders").
* '''Zecora''' [[zebra]] est. Signum pulchritudinis eium sol tortuosus est. In principio mannuli eam timebant, sed postquam Floscula Mali amicam eius facta est, alii mannuli eam non malam esse didicerunt et ut amicam eam nunc habent.
* '''Scutum Lucidum''' (Ang. "Shining Armor") frater maior Crepusculi Scintillae et maritus Principis Numerae est. Signum pulchritudinis eius scutum cum astro est. Legatus praetorianorum est et potestas magici scuti faciendi habet.
* '''Princeps Numerae''' (Ang. "Princess Cadance") unicornis penniger roseus est. Cum Crepusculum Scintilla parva equula erat, Princeps Numerae eam custodiebat.
 
===Personae Aliae===
* '''Oculitransversi Ungulae''' (ang. "Derpy Hooves" aut "Ditzy Doo") pegasus ravus est. Signum pulchritudinis eius septem bullae sunt. Originaliter persona parva in fundo scaenae erat, sed postquam ''bronies'' animadverterant eius oculos strabos, plures partes ei datae sunt, etiam pars vocis vivae in episodio uno. Plurimes spectatores eam inconcinnam esse putant propter oculos debiles et vocem raucam, tamen mannulus praelatus multis est, qui inconcinnitatem eius dulcem lasciviamque esse arbitrantur. At postquam nonnulli parentes hac descriptione offensi sunt, Hasbro partem in qua Oculitransversi "Derpy" (Ang. "clumsy" vel pejorative "mentally retarded" nonnumquam significat) appellata est removit. In versione Gallica et Italica tamen "Derpy" appellata est.
* '''Doctor Ungulae''' (ang. "Doctor Whooves" aut "Time Turner") mannulus terrestris murreus est. Signum pulchritudinis eius horologium est. ''Bronies'' eum Davido Tennant similem esse putant, ergo saepe [[Doctor Who|Doctor]] ab admiratoribus appellatur.
* '''Potio Bacarum''' (ang. "Berry Punch") mannulus terrestris purpureus est. Signum pulchritudinis eius uva et fragum sunt. Soror Ananatis Coctarum (ang. "Piña Colada") est.
* '''Parva Ungulae''' (ang. "Dinky Hooves" aut "Dinky Doo") unicornis et equula purpurea lucide est. Non adhuc signum pulchritudinis habet. Soror Astra Amethysta est, sed saepe ab admiratoribus filiam Oculitransversitis esse habetur propter colorem crinis capillique ei similem.
* '''Messis Aurea''' (ang. "Golden Harvest" aut "Carrot Top") mannulus terrestris aureus est. Signum pulchritudinis eius tres carotae sunt. Soror Noiae (ang. "Noi") est.
* '''Barbara Granum''' (ang. "Babs Seed") sobrina Flosculae Mali, Malaiachae, et Macintoshis est. Magna negotia cum equulis crudelibus qui eam ''latus vacuum'' appellant in Manehattane habet. Cum in Poniville advenisset, ipsa propter metum deridendi breviter equula crudelis facta est. Postea autem amicitiam Flosculae Mali, Scutalu et Dulcillae Pulchrae accepit atque Expeditionatrix Signorum Pulchritudinis facta est.
* '''Astra Amethysta''' (ang. "Amethyst Star" aut "Sparkler") unicornis purpureus est. Soror Parvae Ungulae est.
* '''Magna et Potens Beatrix''': (ang: "Great and Powerful Trixie") unicornis caruleus est. Gloriosa erat quando primum prevenit, non potuit Ursam Minorem vincere sicut dixit. Facta es ridiculi ad omnes Equestriae. Laborabat pro familia Roseum eoro fundo petrorum. Phylacterium Unicornum Pennigrorum (ang. "Alicorn Amulet") acquisivit ingenios eios augerere sed eduxit pessimum in ea.
* '''Gilda''' gryps et amica vetus Arcus Impetus est. Per episodium rudelis et crassa contra alios mannulos praeter Arcum est. Cum Arcus Impetus didicisset naturam Gildae crudelissimam, amicitiam earum statim desivit.
* '''Zecora''' [[zebra]] est. Signum pulchritudinis eium sol tortuosus est. In principio mannuli eam timebant, sed postquam Floscula Mali amicam eius facta est, alii mannuli eam non malam esse didicerunt et ut amicam eam nunc habent.
* '''Gustavus Grandis''' gryps et cocus est.
* '''Mulia Mollis''' (ang. "Mulia Mild") mulus et cocus est.
* '''Corrumpere''' (ang. "Garble") draco crudelis est.
 
===Hostes===
* '''Suppressio Nocturna Lunae''' (ang. "Nightmare Moon") pars animi Principis Lunae plena irae invidiaeque erat. Luna omnem noctem incantatione potente utebatur ut lunam oriretur caderetque. Manuli autem noctu dormiebant propterea noctem pulchram Lunae aspicere nequibant. Luna igitur Caelestiae dierum invida facta erat et noctem aeternam gerere conata est, postquam Caelestia eam ad lunam ipsam expulit. Post mille annos, ut praedictum erat, cum tempus exfugiendo idoneum fuit, stellae Lunam iuverunt ac eam absolverunt.
 
:Cum Suppressio Nocturna Lunae in Equestria reventura erat, Caelestia Crepusculum Scintillam misit quae Elementa Harmoniae quaereret. Post iter periculosum Crepusculum Scintillam cum suis amicis novis Suppressionem Nocturnam Lunae vici et potestate elementorum Lunam servavit.
* '''Discordia''' draconequus est, monstrum ingens variis partibus multorum animalum compositum. Est adversarius princeps secundae tempestatis. Discordia est antiquus deus confusionis et disharmoniae, summe crudelis malitiosusque. Olim Equestriam regebat donec Caelestia cum Luna eum potestate Elementorum vicerunt et in signum saxeum mutaverunt.
 
:Quoniam Elementa Crepusculo et eius amicis data sunt, Caelestia incantationem tenere nequivit et Discordia saxo exfugit. Post paucum tempus Discordia totum regnum cepit atque Elementa apstulit. Caelestia Crepusculum statim vocavit ut Discordiam expelleret. Is autem prudens erat et Elementa primum in labyrintho et postquam in bibliotheca occultavit.
 
:Multis mendaciis animos amicarum nostrarum in diversas mutavit et amicitiam earum perdidit. Sed, in fine, postquam Caelestia omnes litteras de amicitia Crepusculo remiserat, ea magnitudinem amicitiae denuo repperit et incantatione memoriae utens suas amicas servavit, quarum auxilio Discordiam denuo in signum clusit.
* '''Vindigones''' spiritus odii erant. Patriam antiquam glaciabant, sed tres mannuli eos incendevunt.
* '''Mutatores''' (ang. "Changelings") formas alicuius sumunt praedere amorem voratum. Victi sunt a Armatura Micanti et Principe Numera.
* '''Rex Umbra''' (ang. "King Sombra") tyrannus Imperii Crystallini erat. Cum denuo imperium capere conatus est, a mannis Crystallinis cum auxilio Clavi et Principis Numerae necatus est (aut ita videatur).
Line 60 ⟶ 45:
==Phaenomenon de Interrete==
Quamquam in principio hoc programma principaliter parvulis puellis destinatum est, hodie multi adulti iuvenesque, inprimis mares qui inter 13 et 35 annos habent, hoc programma spectant. Hoc phaenomenon probabiliter in situ interretis nomine ''4chan'' apud admiratores pellicularum vivatarum coepit. Hi in responso contra thesem a scriptore Amido Amidi in situ ''Cartoon Brew'' editam, quae programma ut nihil praeter proscriptionem esse dixit, primum modo ut jocarentur programma spectaverant. Postquam autem multi eo delectati sunt et mox programma magnum populum accepit propter unicas personas profundas atque qualitatem scribendi pingendique. Dehinc communitas facta est cum membris anglice "Bronies" appellantur. Hoc primo tempore creatrici Lauren Faust et Hasbro magnum mirum esse visum est, sed uterque illos complexi sunt. Ad hunc diem multa opera artum ut scripturae, picturae, carmina et alia a bronies facta sunt.
<!--You can make a note about "Derpy" here, but you must also note that while the episode in question was edited in later United Stated releases, *most non-English versions* of the episode were not affected.-->
 
[[Categoria:Televisio]]