Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 33:
 
Qua sententia multi putant [[Agnosticismus|agnosticismum]] patefieri, nam non videtur Protagoras deorum exsistentiam negare sed potius [[Scientia (declarativa)|scientiam]]. Quod iudicium vix nimia audacia inter aequales eminebat, namque erant sophistae, sicut [[Prodicus]] et [[Critias]], qui ratione [[Naturalismus|naturalistica]] originem opinionum ad deos pertinentium explanare temptabant. Nec videntur huiusmodi quaestiones alienae a Protagora quidem fuisse, namque in "oratione magna"<ref>Plato, ''Protagoras'' 322ab.</ref> dicit (ut vult Plato) homines, simulatque animi indole praediti erant, in primis aras et statuas deorum aedificasse. Videtur igitur putare cultum deorum prius ortum esse quam [[lingua]]m et [[Civitas|civitatem]]. Itaque Protagoras, quamquam nihil certi de deis cognosci posse putabat, tamen pietatem, cum civitati valde prosit, magnam esse virtutem arbitratus nolebat deorum cultus repudiare aut nihili facere.
 
=== Philosophia moralis ===
Si fidem facere possumus opinionibus quas Plato in "oratione magna" Protagoram finxit dicentem<ref>Plato, ''Protagoras'' 320c-328d. Sed fieri potest, ut Cicero has opiniones ex Protagorae libro originem civitatis tractanti sumpserit. Utique ea quae dicit consentanea esse videntur cum omnium fere sophistarum opinionibus.</ref> — nam ipsissima verba ad nos non defluxerunt — videmus ea quae de philosophia morali sensit magni momenti esse et graves excitare quaestiones. Hic enim duas ferme res defendit: primo, democratiam Atheniensium, quippe quae, quod indoles nemini desit, omnibus civibus aequale suffragium impartiatur; secundo, institutionem sophistarum, quippe quae homines sibi quaestum prosperitatemque paraturos arte politica erudiat.
 
== Notae ==