Quantum redactiones paginae "Petrus Cantor" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
+
Linea 4:
 
De aviditate eiusdem Mauricii ad pecunias pro [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis|ecclesia nova Nostrae Dominae Parisiensis]] congerendas, et de bonis consiliis Petri Cantoris, [[Caesarius Heisterbachensis]] refert:
:Temporibus [[Philippus II (rex Francorum)|Philippi]] Regis Francorum qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus Theobaldus nomine. Hic ... ad Magistrum Mauritium eiusdem civitatis episcopum venit eiusque consilio se commisit; ille vero cum in aedificatione ecclesiae beatae Dei Genitricis Mariae nimis ferveret, consuluit ei quatenus pecunias suas ad structuram operis inchoati contraderet; qui, huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit Magistrum [[Petrus Cantor|Petrum Cantorem]] verba episcopi ei insinuans, cui ille respondit: "Non dedit tibi bonum consilium hac vice: sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti." Factumque est ita. Deinde rediens ad Magistrum ait: "Omnibus ad me venientibus teste conscientia omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima." Tunc ille, "Modo," inquit, "poterit eleemosynam dare secure."<ref>[[Caesarius Heisterbachensis]], ''[[Dialogus miraculorum]]'' 2.34</ref>
 
== Notae ==