Quantum redactiones paginae "Petrus Cantor" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Petrus Cantor Parisiensis''' (mortuus die [[22 Septembris]] [[1197]]) fuit scriptor, theologus et cantor [[Francia|Francicus]]. Secundum [[Iacobus Le Goff|Iacobum Le Goff]] Petrus primus fuit qui verbum substantivum [[purgatorium]] adhibuit.<ref>[[Iacobus Le Goff|Jacques Le Goff]], ''La Naissance du purgatoire''. 1981</ref>
 
Apud scholam cathedralem [[Durocortorum|Remensem]] studuit. Anno circiter 1180 canonicus et praeceptor ecclesiae cathedralis Parisiensis meruit moxque ibidem cantor. Anno 1191 ad episcopatum [[Tornacum|Tornacensem]] electus est, quae electio a [[Guillelmus Campaniensis|Guillelmo Campaniensi]] annullata est. Inter iudices fuit [[Compendium|Compendii]] anno [[1196]] in negotio matrimoniali regis [[Philippus II (rex Francorum)|Philippi]] et [[Ingeburgis Daniae]]. Anno [[1196]], [[MauritiusMauricius de Soliaco|MauritioMauricio de Soliaco]] mortuo, ad dioecesem [[Lutetia|Parisiensem]] electurus se recusavit. Eodem anno Remos iter faciens apud [[abbatia Longipontis|abbatiam Longipontis]] [[Ordo Cisterciensis|Cisterciensem]] mortuus est.
 
De aviditate eiusdem Mauricii ad pecunias pro [[Ecclesia Cathedralis Nostrae Dominae Parisiensis|ecclesia nova Nostrae Dominae Parisiensis]] congerendas, et de bonis consiliis Petri Cantoris, [[Caesarius Heisterbachensis]] refert:
:Temporibus [[Philippus II (rex Francorum)|Philippi]] Regis Francorum qui hodie regnat, erat in civitate Parisiensi usurarius quidam ditissimus Theobaldus nomine. Hic ... ad Magistrum Mauritium eiusdem civitatis episcopum venit eiusque consilio se commisit; ille vero cum in aedificatione ecclesiae beatae Dei Genitricis Mariae nimis ferveret, consuluit ei quatenus pecunias suas ad structuram operis inchoati contraderet; qui, huiusmodi consilio aliquantulum sibi suspecto, adiit Magistrum [[Petrus Cantor|Petrum Cantorem]] verba episcopi ei insinuans, cui ille respondit: "Non dedit tibi bonum consilium hac vice: sed vade et fac clamari per civitatem sub voce praeconis quia paratus sis restituere omnibus, a quibus aliquid supra sortem accepisti." Factumque est ita. Deinde rediens ad Magistrum ait: "Omnibus ad me venientibus teste conscientia omnia restitui ablata, et adhuc supersunt plurima." Tunc ille, "Modo," inquit, "poterit eleemosynam dare secure."<ref>[[Caesarius Heisterbachensis]], ''[[Dialogus miraculorum]]'' 2.34</ref>
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Notae ==