Quantum redactiones paginae "Cechia" differant

No change in size ,  7 years ago
m
(→‎Toponymia: - lingua elegantior reddenda, nonnulla indicia atque vincula addenda)
 
== Toponymia ==
Nomen ''Res Publica Bohemica'' modo ad partem occidentalem civitatis hodiernae recte attineret, tamen ''Res Publica Bohemica'' est nomen quo multae magni momenti societates et rei publicae ministeria utuntur; ergo nomen publicum esse videtur non solum usu, sed etiam lexicis maximi ponderis probatum. Nomina vero, quae sunt ''Cechia'' et ''Czechia'', quoque in usu sunt.
[[Fasciculus:Satellite image of Czech Republic in September 2003.jpg|thumb|left|300px|Bohemia et Moravia ex universo (Sept. 2003)]]
 
Aetate quae [[Medium Aevum|media]] dicitur, [[Carolus IV|Carolo IV]], [[Imperium Romanum Sacrum|S.R.I.]] imperatore, Regnum [[Bohemia]]e et Marchionatus [[Moravia]]e et Principatus [[Silesia]]e et [[Lusatia Inferior]] et [[Lusatia Superior]] et [[Palatinatus Superior]] (Nova Bohemia dictus) et [[Egra]] et [[Luxemburgum|Luxemburgia]] unius foederis partes factae sunt, quod foedus "Corona Regni Bohemiae" usque ad initium [[saeculum 20|saeculi vicensimi]] appellabatur. Hoc nomen datum est, quia Bohemia inter has terras maximi momenti erat; [[Moravia]], [[Silesia]] etc. tamen civitates liberae erant, non ipsius Bohemiae, sed Coronae Regni Bohemiae partes ipsi Coronae [[feudum|feudali]] sive clientelae vinculo subiunctae. Medio aevo, Cechiae hodiernae territorium tribus ex terris — [[Bohemia]], [[Moravia]], [[Silesia]] (cuius pars maior nunc ad [[Polonia]]m pertinet)—constabat — constabat. [[Bohemia]] a [[Slavi]]s illius regionis ''Čechy'' usque ad hanc nostram aetatem vocatur; rarissime vero synonymum ''Česko'' usurpabatur. Humanistae autem Bohemici e stirpe [[Slavi]]ca prognati cum terram suam nomine vernaculo nuncupare vellent, nomen ''Czechia'' excogitaverunt; quod nomen secundum varias pronuntiandi rationes diversis inter se modis scribitur — qua re non solum vox ''Czechia'', quae antiquissima habetur, sed etiam ''Cechia, Tzechia, Tzekia, Tsechia, Tsekia'' inveniri queunt.
 
Postquam [[saeculum 19|saeculo undevicensimo]] [[Slavi]] BohemiciBohemi MoraviciqueMoravique gentem unam constituerunt, terras suas (et Slovaciam[[Slovacia]]m) anno [[1918]] in [[Cechoslovacia]]m coagmentaverunt, Theodiscos anno [[1945]] expulerunt et praesertim postquam [[Slovacia]] et Cechia anno [[1993]] duae [[civitas|civitates]] liberae factae sunt, nomen ''Česko'' ex oblivione revocari coeptum est, nunc igitur non [[Bohemia]]m solam, sed etiam [[Moravia]]m et [[Silesia]]e partem, ergo totam civitatem hodiernam significat. Eodem tempore, haec civitas [[Anglice]] ''Czech Republic'' sive ''Czechia'', [[Francogallice]] ''République tchèque'' sive ''Tchéquie'', [[Hispanice]] ''República Checa'' sive ''Chequia'', [[Lingua Italiana|Italiane]] ''Repubblica Ceca'' sive ''Cechia'', [[Theodisce]] ''Tschechien'' sive ''Tschechische Republik'', [[Russice]] ''Чехия'' /Čechija/ sive ''Чешская Республика'' /Češskaja Respublika/ appellatur.
 
Nonnulli quoque homines rem publicam nomine tantum Bohemiae appellare solent (quippe quod ''Bohemi'' in re publica ''Bohemica'' lingua ''Bohemica'' loquantur); at hoc pacto sat difficile est iudicatu, ubi verba de tota re publica Bohemica, ubi vero tantum de [[Bohemia]] fiant. Hodiernae autem terrae nomen [[geographia|geographicum]] ''Bohemia et Moravia'' maneat, si ambae gentes ibi usque ad annum [[1945]] viventes (Cechi et Theodisci) tractentur. Exempli gratia, [[Franciscus Kafka]] Cechus non erat, tamen in [[Bohemia]] non ut peregrinus vivebat; etenim Bohemus erat Theodisce loquens. Simili modo [[Gregorius Mendel]] non Cechus, sed Moravus habetur. At vero [[Iohannes Amos Comenius]], paedagogus praeclarus, his de se ipse verbis usus est, quae rationi superius adumbratae quadam ex parte contraria videntur: ''Moravus ego natione, lingua Bohemus''<ref>, Johannes Amos Comenius: Opera didactica omnia (Schola ludus). Amstelodami 1657 [http://www.uni-mannheim.de/mateo/camenaref/comenius/comenius1/p3/jpg/s468.html] </ref>.
 
== Historia ==
276

recensiones