Quantum redactiones paginae "Protagoras" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 16:
Protagoras etiam ''De dis'' ({{Polytonic|Περὶ θεῶν}}) et ''De origine constitutionis'' ({{Polytonic|Περὶ τῆς ἐν ἀρχῇ καταστάσεως}}) libros composuit. In argumentis proponendis videtur saepe usus esse antilogiis, id est contrariis, quorum uno thesin quandam probat, altero redarguit. Quibus antilogiis factum esse videtur, ut nonnulli adsectatores ad [[relativismus|relativismum]] et [[scepticismus|scepticismum]] propenderent, ut in libello ''Argumenta gemina'' ({{Polytonic|Δισσοὶ λόγοι}}) ab ignoto auctore scripto apparet.
 
Ex operibus Protagorae paucissima tantum fragmenta restant. Quae de doctrina Protagorea cognovimus, ex sermonibus Platonis — praesertim ex ''[[Protagoras (Plato)|Protagora]]'' et ''[[Theaetetus (Plato)|Theaeteto]]'' — nec non ex [[Aristoteles|Aristotelis]] et [[Sextus Empiricus|Sexti Empirici]] adnotationibus excerpta et conlecta sunt, nec sine [[addito salis grano]] adprobanda, nam suas quisque opiniones defendere et propagare videtur.
 
=== EpistemologiaHomo mensura ===
Prima sententia libri quem de veritate scripsit haec est:
[[Veritas]] subiecta experientiae uniuscuiusque, haud sola, putabat; quam ob rem sapienti usu verborum multas veritates substini{{dubsig}} potest. Et "homo mensura rerum omnium" ([[Graece]]: {{Polytonic|πάντων χρημάτων μέτρον ἄνθρωπος}}) affrimavit. Interest enim inter veritatem et verba, quae a [[Plato]]ne iterum coniugaverint{{dubsig}}.
: {{Polytonic|πάντων χρημάτων μέτρον ἐστὶν ἄνθρωπος: τῶν μὲν ὄντων ὡς ἔστιν, τῶν δὲ οὐκ ὄντων ὡς οὐκ ἔστιν
: 'homo est mensura omnium rerum: entium ut sint, non entium ut non sint'}}<ref>[[Die Fragmente der Vorsokratiker|DK]] 80B1 (= [[Sextus Empiricus|Sext.Emp.]] ''[[Adversus mathematicos|Adv. math.]]'' 7.60
). Apud Platonem (''Theaet.'' 152a) eadem sententia oratione obliqua exarata reperitur.</ref>
 
Quae sententia ''[[homo mensura]]'' nominatur. Plato in ''Theaeteto'' ac nonnullis aliis sermonibus severe et diserte contra dicit opinionibus epistemologicis, quarum auctorem Protagoram esse credit. Doctrinam Protagorae cum [[Heraclitus|Heracliti]] decretis relativisticis ita confudit, ut ea quae a Protagora dicta sunt vix possint secerni ab iis quae a Platone ipso excogitata sunt.
 
Cum summa veritas non sit, iuxta sunt res utiles civitatis.
 
=== Theologia ===