Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

m
Summarium vacuum
m (r2.7.1) (automaton addit: io:Rejulo Arthur)
m
'''Arthurus'''<ref>[[Guillelmus Malmesburiensis]], ''[[De gestis regum Anglorum]]'' 1.</ref> (seu '''Arthur''',<ref>[[Nennius]], ''[[Historia Brittonum]]'' 56; ''[[Annales Cambriae]]''.</ref> sive '''Arturus''',<ref>''Arturus seu Arcturus'': [[Galfridus Monemutensis]], ''[[Historia regum Britanniae]]'' 9.3 titulus.</ref> sive '''Arturius'''<ref>[[Radulphus de Coggeshall]], ''[[Chronicon Anglicanum]]''; [[Iohannes Lelandus]], ''[[Itinerarium (Lelandus)|Itinerarium]]''.</ref>) est rex celeberrimus mythologiae Britannicae. Rex Arthurus exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne.
 
Arthurus floruisse dicitur [[saeculum 6|saeculo VI]], sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam [[Gildas]], qui se natum praetendit eodem anno quo [[proelium apudad montem Badonicum]] commissum estsit, nomen ducis huius proelii omittit. [[Nennius]] autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in [[Cambria]], [[Francia]], [[Anglia]]; id genus fabularum poetae Francici ''Matière de Bretagne'' appellabant,<ref>Primo a [[Ioannes Bodel|Iohanne Bodel]], ''[[Chanson de Saisnes]]'', saeculo XII exeunte.</ref> scilicet "Res Britanniae".
 
Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen ''regis'' numquam gerit, sed potius ''dux bellorum'' et apud Cambros ''ameraudur'' ("imperator, id est dux militaris") appellatur.