Quantum redactiones paginae "Cultura" differant

Content deleted Content added
m r2.7.1) (automaton addit: ilo:Kultura
Xqbot (disputatio | conlationes)
m r2.7.3) (automaton addit: af:Kultuur; mutationes minores
Linea 12:
Hodie autem notionem culturae videmus multiplici exstitisse significationum varietate, quae ab animi quasi ad creativitatem liberatrice usque ad animi quasi coërcitricem extenditur. Praesertim apud recentiores eruditos, auctu [[technologia]]e motos, convenit de ''cultura coërcitrice'' disserere. Unus ex celeberrimis, [[Clifford Geertz]], diserte de cultura coërcitrice dicit: culturam non ex moribus constare, sed potius ex coërcendi rationibus—consiliis, praescriptis, regulis, praeceptis ab [[Ingeniarius|ingeniariis]] [[Computatrum|computatralibus]] [[Programma computatrale|programmata]] appellatis—ad mores regendos designatis.<ref>"Culture is best seen . . . as a set of control mechanisms—plans, recipes, roles, instructions (what computer engineers call "programs")—for the governing of behavior" (Geertz 1973:44).</ref>
 
== Intellectualis historia ''culturae'' ==
=== Origo ===
''Cultura'' est ab ''colendo'' vocata, nempe a verbo [[Lingua Protoindoeuropaea|Indoeuropaeo]],<ref>Verbum ''colendi'' e radice Indoeuropaea *''kwel-'' 'versari' orta est ([[Lingua Italiana|Italiane]] *''quelō'' > Lat.dial. ''quolō'' (''Carmina epigraphica'' 2) > ''colō''; ''inquilinus'' < *''en-quel-''), cui cognata sunt verba [[Lingua Sanscrita|Sanscriticum]] ''cárati'' 'versatur, pascitur'; [[Lingua Graeca antiqua|Graecum]] πέλομαι [k<sup>w</sup> > π] 'versor, moveor; sum'; [[Lingua Albanica|Albanicum]] ''siell'' 'vertere'. A versando certe ''colus,'' quod vocabulum [[apophonia]]e gradum /o/ referre videtur (ut Graecum πόλος), i.e. *''kwol-''.</ref> quod apud [[Roma antiqua|Romanos antiquos]] ad habitationem (ut ''incolere, incola''), ad curam terrae (ut ''agrum colere, [[agricola (munus)|agricola]]'') aliarumque rerum et corporearum (ut ''fructum, oleam colere; vinicola, viticola'') et incorporearum (ut ''[[ars|artes]], [[lex|leges]], [[littera]]s, officia colere''), nec non ad venerationem (ut ''deicola, plebicola, sacricola'') pertinet.
 
Linea 29:
[[Saeculum 20|Saeculo vicesimo]], "cultura" facta est media [[anthropologia]]e pars (Miller 2008). Cultura anthropologice intellecta omnes res complectitur quae non ab genetica humana sunt ortae. Anthropologi, praesertim Americani, voce ''culturae'' duas fere res significaverunt: (1) indoles humana experientias [[symbolum|symbolis]] in genera describendi atque inventiones excogitandi; (2) modi proprii quibus homines varias orbis terrarum regiones habitantes experientias suas descripserunt suaque inventione sunt usi. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]], vox ''culturae'' increbruit apud [[Sociologia|sociologos]], [[Studia culturalia|rerum culturalium studiosos]], [[psychologia|psychologos]], aliarumque doctrinarum peritos.
 
=== Cultura formatrix hominis et populi ===
[[Fasciculus:Kant foto.jpg|thumb|left|140px|'''Immanuel Kant''' culturam dixit formatricem animi.]]
[[Fasciculus:Herder.jpg|thumb|140px|'''Ioannes Gottfried Herder''' culturam dixit formatricem civitatis.]]
Linea 63:
Alii critici, Russavium secuti, hanc culturae sublimis et humilis differentiam approbaverunt, sed culturam sublimem urbanitate et elegantia animos corrumpere et depravare, denique propriam naturam humanam obscurare et detorquere arbitrati putabant [[musica popularis|musicam popularem]], natam puta a [[classis operaria|classe operaria]], naturalem vivendi modum candide exprimere, musicam autem classicam leve et dissolutum vitae genus exponere. Porro, hoc iudicium saepe indigenas depinxit [[Ferus nobilis|feros nobiles]], quibus fuerunt "[[Authentia (philosophia)|authenticae]]" intaminataeque vitae, [[cultura occidentalis|culturae occidentalis]] systematis [[capitalismus|capitalisticis]] quam maxime [[stratificatio|stratificatis]] neque adfectae neque corruptae.
 
=== Ad hodiernas quaestiones ===
Interest culturae studiosorum de origine [[scientia]]e vel cognitionis disserere: res culturales utrum ex observationibus mundi extranei an ex ideis mentibus innatis oriantur. Exeunte saeculo undevicesimo orta est dissensio inter eos, qui culturalium inventorum ubique repetitiones et argumentorum memoriae traditorum variis in locis similitudines pari progressu factas esse vellent, et eos, qui has similitudines per gentes diffusas esse contenderent.
 
Linea 130:
 
Propria huius elaborationis pars est auctus infantis facultas sciendi actores actiones in animo habere: homines "cui est facultas moderari eorum actiones voluntarias" et "qui fines<!--=goals--> habent et gnaviter deligunt inter rationes actionis ut hos fines adsequantur" (Tomasello 1995). Evolutio sollertiarum officii communis ante finem primi anni vitae filii est basis evolutionis eruditionis imitativae secundo anno. In una investigatione, filii quattuordecim menses habentes adulti lucernam accendi
praeter necessitatem modum imitaverunt, cum motum faciliorem naturalioremque in eandem sententiam facere posserunt (W. C. Meltzoff 1988). In alia investigatione, filii sedecim menses habentes interegerunt{{dubsig}} cum<!--Anglice: interacted with--> adultis qui inter multiplicem seriem motuum qui ad intentionem pertinentes visi sunt et comparabilem seriem motuum qui visi sunt fortuiti alternaverunt; solum motus qui ad intentionem pertinentes visi sunt imitaverunt (Carpenter, Akhtar, & Tomasello 1998). Investigatio filiorum duodeviginti menses habentium monstravit filios imitare actiones quas adulti in animo habent, sed quadamtenus non perfunguntur (A. Meltzoff 1995).
 
Tomasello vehementius dixit hoc genus eruditionis imitativae niti "penitus filiorum inclinatione ut se eundem esse quam adultos putent<!--Anglice: to identify with adults--> et eorum facultate distinguendi in aliorum actionibus finem celatum et varios modos qui posse adhiberi ut id attingant" (Tomasello 1999:514). Appellat hoc genus eruditionis imitativae "eruditionem culturalem quia filius non solum res ab aliis personis discit: ea etiam discit res per eos; hoc est, ea debet scire aliquid conspectús adulti circumiectorum ut discat usum eiusdem actus ad intentionem pertinentem" (Tomasello 1999:515; Tomasello, Kruger, & Ratner 1993). Tomasello conclusit gravissimam eruditionis culturalis proprietatem esse quod incidit solum cum homo "comprehendit alios esse actores sua sponte sicut se, et eos mundi habent conspectum quem possunt insequitur, dirigere, et partiri” (Tomasello 1999:516).
Linea 156:
[[Fasciculus:Chopping tool.gif|thumb|150px|Instrumentum abscissionis]]
[[Fasciculus:Bifaz-1 del Trabancos.gif|thumb|150px|Bifacies non emendata]]
Terentius Deacon, [[anthropologia biologica|anthropologus biologicus]], in coniunctione plus quam viginti annorum dum evolutio humana, neurologia humana, et primatologia investigatae sunt hunc effectum scalarium describit formam "evolutionis Baldwinianae." Pro [[Iacobus Baldwin|Iacobo Baldwin]] [[psychologia|psychologo]] nominatum, hic vocabulum rerum statum describit qui mores animalis consecutiones evolutionarias adficit cum, [[circumiectum naturale|circumiecta naturalia]] mutantes, mutent vires seligentes quae animal agunt (Deacon 1997:322).
:<!--Once some useful behavior spreads within a population and becomes more important for subsistence, it will generate selection pressures on genetic traits that support its propagation. . . . Stone and symbolic tools, which were initially acquired with the aid of flexible ape-learning abilities, ultimately turned the tables on their users and forced them to adapt to a new niche opened by these technologies. Rather than being just useful tricks, these behavioral prostheses for obtaining food and mores sociales formare became indispensible elements in a new adaptive complex.--> Origo "humanitatis" definitur tempus in nostra evolutione ubi<!--+haec (add when the rest of the quote is Latinized)--> instrumenta facta sunt princeps selectionis in nostris corporibus cerebrisque fons. Id est "diagnosticum" ''[[Homo symbolicus|Hominis symbolici]]'' (Deacon 1997:344).
 
Linea 178:
Nam symbola et symbolis cogitatio sunt quae sinunt media relationum socialium proprietas in omne populatione humana: mutuum.<!--vel "actio in vicem"? Anglice: reciprocity--> Homines doctrinae evolutionariae periti [[Proprietas inclusiva|theoriam]] evolverunt ut [[Altruismus mutuus|altruismum mutuum]] inter singulos arte cognatos explicent. Cogitatio symbolis mutuum inter singulos remote cognatos efficit (Deacon 1997:397–401).
 
=== Linguistica ===
[[Fasciculus:Spanish-moss-tree.jpg|thumb|350px|Quid igitur est? "Quercus"? "Arbor"? "Ornamentum"? "Illa res in area antica"? (''[[Quercus virginiana]]'' et ''[[Tillandsia usneoides]]'').]]
[[Carolus Franciscus Hockett|Carolus Hockett]] ([[1916]]-[[2000]]) et [[Robertus Ascher]] glottologi tredecim linguae proprietates dederunt, quarum aliae ab aliis communicationis animalium formis partiuntur. Una proprietas qua lingua humana distinguitur est ingens productivitas; hoc est, qui potentes loquuntur possunt infinitum novorum dictorum numerum producere. Haec productivitas ut videtur a paucis proprietatibus elegantibus efficitur quae in lingua humana sunt unicae. Una est "dualitas exemplaris," quod significat linguam humanam in articulatione nonnullarum elaborationum distinctarum consistere, quorum cuique est propria regularum series: [[phonema]]ta coniungere ut [[morphema]]ta producantur, morphemata coniungere ut [[verbum (grammatica generalis)|verba]] producantur, et verba coniungere ut [[sententia]]e producantur. Hoc significat hominem perdiscere posse aliquatenus angustum signorum serierumque regularum numerum, ut coniunctiones infinitas generet.
Linea 196:
:Symbola arbitraria consensum perceptionum{{dubsig}} confirmant, qui non solum socios verbis spatii temporisque (ut in venatione) communicare de eisdem rebus sinit, sed etiam coniunctiones sociales fieri canonicae et symbolis tractari patitur. Significat idiosyncrasiae{{dubsig}} limari et inter classes morum percipi. Symbola, confirmando stabilitatem perceptionum,{{dubsig}} etiam constantiam morum socialium, et confirmatio constantiae morum socialium antea exstandae sunt differentialibus{{dubsig}} sectoribus partium operis in differentiata{{dubsig}} caterva sociali<!--Anglice: a prerequisite to differential task-role sectors in a differentiated social group--> quae non solum ad circumiecta foris, sed ad suos proprios socios accommodat (Holloway 1969:406).
 
=== Anthropologia culturalis: universale contra particulare, 1899–1946 ===
[[Fasciculus:ishi.jpg|thumb|200px|left|[[Alfredus Ludovicus Kroeber|Alfredus L. Kroeber]] (laeva) cum suo [[Ishi]], fortasse ultimo socio [[Yahi]] tribus, plerumque appellato ultimo [[California]]e [[Indi Americani|Indo]] fero, anno [[1911]].]]
Anthropologica culturae mens huius aetatis saeculo undevicensimo orta est cum [[Adolfus Bastian]] anthropologus [[Germania|Germanus]] theoriam "psychicae hominum unitatis" posuit, quae, ab [[Iohannes Gottfried Herder|Herder]] et [[Gulielmus von Humboldt|von Humboldt]] impulsa, notionem nihil differre inter "culturam" et modum vivendi Europaeorum optimorum, conatumque [[Eduardus Burnett Tylor|Tylor]] anthropologi [[Britanniarum Regnum|Britannici]] culturam quam latissime quam posse definire negavit. Tylor anno [[1874]] culturam sic descripserat: "Cultura vel [[civilizatio]], sensu lato [[ethnographia|ethnographicoque]], est multiplex summa quae [[scientia]]m, [[fides|fidem]], [[ars|artem]], [[mos|mores]], [[lex|legem]], consuetudinem, et quaslibet alias facultates ususque qui ab [[homo|homine]] socio societatis adquisiti sunt."
Linea 202:
Tametsi Tylor in animo non habuit generalem culturae theoriam ponere (suum iudicium culturae per maius argumentum de natura [[religion]]is explicavit), anthropologi Americani plerumque suas varias culturae definitiones obtulerunt ut Tylor definitiones meliores factae. [[Alfredus Ludovicus Kroeber|Alfredus L. Kroeber]] ([[1876]]–[[1970]]) comparavit culturam cum re "superorganica," hoc est regnum cui sunt principia ordinis et leges quae non possunt a [[biologia]] explicari, vel ad eam redigi (Kroeber 1917). Anno [[1973]], [[Geraldus Weiss]], variis definitionibus culturae et disputationibus de earum parsimonia potentiaque inspectis, posuit utilissimam pro artis praeceptis definitionem sic vocem ''culturae'' definire: "nostrum vocabulum generale pro omnibus humanis non [[genetica|geneticis]] vel metabiologicis rebus" (Weiss 1973:1382).
 
==== Boasiana: relativismus culturalis ====
[[Fasciculus:FranzBoas.jpg|thumb|175px|[[Franciscus Boas]] hodiernam Americae anthropologiam ut studium omnium hominum rerum statuit.]]
[[Franciscus Boas]] hodiernam Americae anthropologiam condidit cum primum programma graduata{{dubsig}} in anthropologia apud [[Universitas Columbiae|Universitatem Columbianam]] anno [[1896]] instituit. Eo tempore, pervulgata culturae theoria fuit theoria [[evolutio culturalis|evolutionis culturalis]], quae societates humanas per stationes (a ferocia ad [[barbarismus|barbarismum]] ad [[civilizatio]]nem) progrediuntur sumpsit; sic, societates exempli gratia in [[horticultura]] et terminologia [[cognatio Iroquois|cognationis Iroquois]] constitutae minus quam societates in [[agricultura]] et terminologia [[cognatio Eskimo|cognationis Eskimo]] constitutae evolutae sunt. Una ex Boas maximis ad persuadendum accommodatarum confectionibus fuit demonstrare haec theoria penitus habere vitia—empirica, methodologica, theoretica. Praetera, putavit nostram cognitionem culturarum variarum esse tam imperfectam, et saepe super investigationes non systematicis vel non scientificis condita esse, quam quodvis generale humanarum culturarum exemplar non posse ratione firma evolvi. Potius, principium [[relativismus culturalis|relativismi culturalis]] statuit, discipulosque conducere per investigationem in variis societatibus severam [[observatio participis|participis observationem]]<!--participant-observation--> docuit.
Linea 216:
Est in anthropologia culturali intentio inter postulationem culturam esse universam (omnibus hominum societatibus est cultura), et postulationem culturam esse propriam (cultura diversissimas in toto terrarum orbe formas sumit). Post Boas, duae disputationes anthropologiam culturalem dominati sunt. Prima modos culturas proprias formandi tractatur. Diserte, anthropologi arguerunt num "cultura" potest putari res vincta et integra, vel qualitas diversae rerum congeries, cuius numeri et significationes semper sunt in fluxu. Subiecit [[Ruth Benedict]] in qualibet societate proprietates culturae varie esse "integratas," hoc est, eas consistere in exemplare actionis cogitatique quod, vitis hominum sensum consilii tribuens, eis praebet causam a quo possunt aestimare novas actiones et cogitata, quamquam ea significat esse varios integrationis gradus; ea enim observat nonnullas culturas non se integrant (Benedict (1934) 1959:46–47). Boas autem totam arguit integrationem esse raram, et culturam solum videtur se integrari propter spectatoris inclinationem (Boas 1940:256). Secundum Boas, facies talium exemplarium—cultura civitatis, exempli gratia—fuit effectus propriae sententiae (Bashkow 2004:446).
 
===== ''Exemplaria Culturae'' =====
[[Fasciculus:Ruth Benedict.jpg|thumb|175px|[[Ruth Benedict]] notionem hodiernam quod culturae exemplaria distincta sequuntur instituit.]]
Prima disputatio efficienter suspensa est anno [[1934]], cum Benedict ''Exemplaria Culturae'' ([[Anglice]]: ''Patterns of Culture'') divulgavit, librum quod etiam hodie a prelo venditur. Quamquam hic liber Boasianum [[relativismus culturalis|relativismi culturalis]] principium praeclare populi favori citavit, inter anthropologos fuit grave inventionum Boasianorum epitoma et acuta disiunctio a Boas ipsius emphase in mobilitate diversarum culturae proprietatum. "Labor anthropologicus a devotione ad investigationem proprietatum culturalium obrutus est," inquit, "potius ad iudicium culturas esse totas res articulatas" (Benedict 1934:48). Mota autem a [[Bronislavius Kasper Malinowski|Bronislavio Malinowski]], anthropologo sociali [[Polonia|Polonico]] [[Britanniarum Regnum|Britannicoque]], ea posuit "primam postulationem, ut hodie videtur, esse perscrutari culturam viventem, scire eius consuetudines mentis et partes eius institutorum," et "solam viam quo possumus scire significationem selectorum morum singulorum esse contra circumiecta causarum et animi motus et aestimationes quae in illa cultura factae sunt instituta" (Benedict 1934:49). Mota a [[Gulielmus Dilthey|Gulielmo Dilthey]] et [[Osvaldus Spengler|Osvaldo Spengler]], [[Germania|Germanis]] [[historia|historiae scriptoribus]], insuper a [[psychologia gestalt]], ea arguit "summam statuere eius partes, non solum eorum coniunctionem, sed eorum naturam ipsam" (Benedict 1934:52) et "culturas, itidem, esse plus quam summas earum notarum" (Benedict 1934:47). Sicut omnis lingua quo homines loquuntur res selectas extrahit ex ampla sed finita serie [[sonus (physica)|sonorum]] quos quodvis os humanum (labi carens) facere potest, conclusit ea in quaque societate homines, per tempus et elaborationibus consciis et non consciis, eligere ex ampla sed finita serie culturae notarum, quae deinde miscent ut unicum distinctumque exemplar forment (Benedict 1934:23–24).
Linea 226:
Haec sententia de cultura immanem effectum extra [[anthropologia]]m habuit, et dominata est anthropologiam Americanam usque ad [[Bellum Frigidum]], cum [[Sidney Mintz]], [[Eric Wolf]], et alii anthropologi gravitatem virtutemque tractandi "quemque culturam" ut "mundum in se" et "stabiliorem" reiecerunt (Benedict 1934:271). Putabant hoc aditum nimis saepe ignorare effectum quod [[imperialismus]], [[colonialismus]], et mundialis [[capitalismus|capitalismi]] oeconomia agebant de populis quos Benedict et eius sectatores investigaverunt (et sic disceptationem de coniunctione inter universale et particulare revocare, in forma coniunctionis inter orbem et locum). Interea, eius vis exemplarium mutatorum ([[Anglice]]: ''metamorphizing'') [[structuralismus|structuralismum]] [[Francia|Francicum]] movit, et anthropologos Americanos ad Britannicum functionalismum structuralem attraxit.
 
==== Disputatio de "universalibus" ====
Altera disputatio potestatem universas faciendi postulationes de omnibus culturis tractavit. Tametsi Boas arguit anthropologi non iam conlegisse satis argumenta firma ex diversa societatum selectione ut ei faciant postulationes generales universasve de cultura, annis 1940 alii putaverunt eos esse paratos. Quoniam Kroeber et Benedict arguerant "culturam"—vocem quae potuit dicere gradus loci, regionis, vel trans regiones—esse, nescitur quomodo, "exemplaribus" vel "configurationibus," aliqui anthropologi nunc putaverunt satis data conlecta esse ut probent data saepe habere formas structuris strictis. Quaestio quam hi anthropologi disputaverunt fuit: fuerunt hae structurae artefacta statistica? vel dicta exemplarium mentis? Erupit haec controversia anno [[1949]], cum ''Social Structure,'' liber a [[Georgius Petrus Murdock|Georgio Petro Murdock]] scriptus, et ''Les Structures Élémentaires de la Parenté'' [[Claudius Lévi-Strauss|Claudii Lévi-Strauss]], divulgati sunt.
 
Boas et eius discipulos se opposuit Murdock, anthropologus [[Universitas Yalensis|Universitatis Yalensis]], qui composuit [[Human Relations Area Files]] (HRAF), repositorium quod variabilia culturae in variis societatibus digerit ut anthropologi [[rationes statistici|rationes statisticas]] adhibere possint ad correlationes inter variabilibus indagandos (Murdock 1949, 1967, 1981). Ultimus huius consilii finis fuit interpretationes communes ([[Anglice]]: ''generalizations'') evolvere quae ad maiores culturarum singularum numeros progredientes<!--falsum pro "progressively"--> adhibeant. Murdock et [[Douglas R. White]] deinde canonicum trans culturas exemplum ([[Anglice]]: ''standard cross-cultural sample'') ut hanc rationem expoliatur evolvunt.
 
==== Structuralismus ====
[[Fasciculus:Triangle culinaire.svg|thumb|200px|left|Triangulum coquinarium, notio a [[Claudius Lévi-Strauss|Claudio Lévi-Strauss]] proposita (Francice).]]
[[Fasciculus:Emile Durkheim.jpg|thumb|175px|Aemilius Durkheim.]]
Linea 241:
HRAF et structuralismus duo audaces modos ad universale in particulare petendum offerunt, et ambo aditus variis anthropologis iam placent. Differentiae autem inter eos intentionem in patrimonio Tylor et Bastian patefaciuntur, quam intellegitur quamquam non dictum. Invenitur cultura in moribus empirice observatis qui formare possunt fundamentum "generalizationum"{{dubsig}} vel consistit in universis cogitationis elaborationibus, qui ex moribus observatis inferendi abstrahandique sunt? Haec quaestio disceptationes inter [[anthropologia biologica|anthropologos biologicos]] [[archaeologia|archaeologosque]] etiam ursit.
 
===== Provocatio functionalismi structuralis: societas contra culturam =====
Annis 1940, Boasianum culturae iudicium provocatum est a novo paradigmate pro investigatione anthropologiae et scientiae socialis, appellato [[functionalismus structuralis|functionalismo structurali]]. Hoc paradigma libere evolvit, sed in parallelo in [[Britanniarum Regnum|Britannia]] et [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]]. (Hoc in ambobus casibus est sui generis: non habet directam coniunctionem cum structuralismo, nisi structuralismus Francicus et Anglo-Americanus functionalismus structuralis a Durkheim moti sunt; hoc est aliis functionalismi formis simile, sed non cognatum cum eis.) Quoniam Boasiani anthropologiam habuerunt scientiam naturalem ad studia hominis dicatam, structurae functionalistae anthropologiam habuerunt unam scientiam socialem inter multis, ad studia humanitatis unius faciei propriae dicatam. Hoc homines functionalismum structuralem sustinentes iniecit ut ei "culturae" tractum ([[Anglice]]: ''scope'') redefinant et redigant.
[[Fasciculus:Tikopia ISS002.PNG|thumb|200px|left|Tikopia ex aere: ubicumque homines habitant, ibi est cultura.]]
Linea 265:
Permixtio theoriae anthropologiae culturalis Americanae et modorum anthropologiae socialis Britannicae confusionem notionum societatis et culturae introduxit. Plurimis anthropologis hae notiones sunt distinctae. ''Societas'' ad catervam hominum attinet; ''cultura,'' ad facultatem omnium hominum et omnes res humanas non geneticas. Plurimis societatibus sunt disiuncti fines; notae culturales sunt mobiles, et fines culturales (sicut sint) plerumque sunt rari, penetrabiles, et plurales ([[Anglice]]: ''porous, permeable, and plural'') (Bashkow 2004:445–446). Annis 1950 et 1960, anthropologi, cum ei saepe laborarent ubi fines sociales culturalesque congruebant, distinctionem obscurabant; cum autem disiunctiones horum finium fiunt egregiae, exempli gratia, annis 1960 et 1970, tempore [[decolonizatio]]nis [[Africa]]e vel novarum accommodationum [[globalizatio]]nis per [[Systema Bretton Woods]], distinctio saepe fit gravissima in disputationibus anthropologicis (Appadurai 1986, 1996; Gupta, Akhil, & Ferguson 1992; Marcus 1995; Wolf 1982).
 
==== Symbolicum contra adaptivum: 1946–1968 ====
[[Fasciculus:Relatives Chart.svg|thumb|400px|Vocabula et coniunctiones cognationis [[CFA|Americanae]] (Anglice)]]
[[Clifford Iacobus Geertz|Clifford Geertz]] ([[1926]]–
Linea 274:
[[Fasciculus:CowHA.jpg|thumb|150px|left|In [[Hinduismus|Hinduismo]], [[bos]] divitias, vim, et altruismum significat: significatio ipsa est res culturae.]]
 
Animus [[symbolum|symbolis]] attentus, quorum significatio paene omnino ex contextu historico socialique pependit, multos Boasianos attraxit. [[Leslius Alvin White|Leslius White]] ([[1900]]–[[1975]]) de rebus culturalibus rogavit: "Cuius generis rerum sunt symbola? Sunt res corporeae? Res mentis? Ambo? [[Metaphora]]e? Signa? Reificationes?" In ''Science of Culture'' (1949), eos esse res "[[sui generis]]" statuit. White conatus definire hoc genus repperit proprietatem symbolizationis, quam appellavit "symbolatum" rem ab actione symbolizationis creatam. Is sic culturam definivit: "symbolata in contextu praeter corpus comprehensae" (White 1949b). Nihilominus, usque ad annos 1930, White aditum Boasianum repudiare coepit (Barrett 1989). Scripsit: "Homini, ut vivat, sicut omnibus aliis speciebus, necesse est obire mundum externum. . . . [[Homo]] suis corporis partibus sensus, [[nervus|nervis]], [[glans (anatomia)|glandibus]], [[musculus|musculisque]] utitur cum se ad mundum externum componit. Sed etiam ei est alia accomodationis moderationisque ratio. . . . Hic mechanismus est 'cultura'" (White 1949a).
 
Quamquam haec iudicium Malinowski iudicium adsentatur, prima notio White non fuit usus ([[Anglice]]: ''function''), sed adaptatio. Quoniam Boasiani historiam notarum singularum volebant investigare, White volebat observare culturalem [[Homo sapiens|speciei humanae]] historiam, quae putabat debere investigari de aspectu evolutionario. Itaque, labor anthropologiae est investigare "non solum quomodo cultura evolvit, sed etiam causam. . . . In casu hominis . . . potestas excogitare et invenire, facultas eligere et adhibere melius duorum instrumentorum vel modorum rem faciendi—haec sunt elementa ([[Anglice]]: ''factors'') evolutionis culturalis" (White 1943:339). Dissimilis evolutionistis saeculi undevicensimi, qui curabant rationes quibus societates civilizatae primitivas societates exsuperaverant, White curabat rationes quibus, per tempus, omnis humanitas modis culturalibus invenit semper plures rationes [[energia]]m ex natura capiendi et temperandi, interim in processu culturam commutans.
Linea 288:
Haec sunt elementa, inquit, quae "generale hominis studium," hoc est anthropologia, fulciunt (Hymes 1969:43). Eodem tempore, Mintz, Murphy, Sahlins, Wolf, at alii anthropologi insignes, denique a vetere iudicio dissiderunt ut suscipant [[Structuralismus|structuralisticum]] [[Marxismus|Marxianumque]] aditus ad culturam, unde persistebant in promotione anthropologiae culturalis contra functionalismum structuralem (Mintz 1985; Murphy 1971; Sahlins 1976; Wolf 1971, 1982).
 
=== Archaeologia: res et significatio ===
[[Fasciculus:Orkney Skara Brae.jpg|thumb|175 px|Domus excavatae apud Skara Brae, plenissimus [[Europa]]e vicus Neolithicus]]
[[Fasciculus:Levallois Point-Animation.gif|thumb|175px|Manufactura [[punctus Levallois|puncti Levallois]].]]
Linea 303:
Childe adfirmavit "constanter recurrentem artefactorum congeriem" esse "[[cultura archaeologica|culturam archaeologica]]" (Childe 1929; Lyman & O'Brien 2003). Childe et alii habuerunt "quemque culturam archaeologicam . . . esse, in verbis corporeis, manifestationem proprii populi" (Renfrew & Bahn 2008:470).
 
==== Digestio rationum et notionum ====
Anno [[1948]], [[Gualterius Willard Taylor, Jr.|Gualterius Taylor]] ([[1913]]–[[1997]]), digerens rationes et notiones quae archaeologi evolverant, generale pro archaeologica ad scientiam culturarum contributione exemplum posuit. Coepit cum ordinario culturae iudicio ut opus cognitivae hominis activitatis et inclinatio Boasiana ad subiectivas rerum significationes quae ex eorum contextu culturali pendent. Culturam definivit "rem animi, quae in animis continetur, non rem corpoream vel mores qui possunt observari" (Taylor 1948:96). Doctrinam [[tres|trium]] graduum is tunc excogitavit quae anthropologiam culturalem ad archaologiam nexit, appellatam [[archaeologia coniunctiva|archaeologiam coniunctivam]]:
# Cultura, quae observari non potest, et non est corporea.
Linea 310:
Hoc est, artifacta corporea fuerunt corporeae culturae reliquiae, sed non cultura ipsa (Taylor 1948:100). Ergo, data archaeologica potuerunt doctrinam anthropologicam adiuvare, sed solum cum archaeologi iterum eorum opus definirent, quod in se haberet non tantum artefacta effodere et eorum locum in tempore spatioque perscribere, sed ex residuis corporeis inferre mores quibus ea producta et adhibita sunt, et ex his moribus inferre hominum rationes animi. Quamquam multi archaeologi concinerunt eorum investigationes fuisse omnino partes anthropologiae, programma a Taylor propositum numquam prorsus confecta est. Una causa fuit quod effici ex usu non potuit: theoria trium graduum coniecturarum nimis laborem in agris et explicationem in laboratorio poposcit (Watson 1995:685). Praeterea, sua sententia, quod reliquiae corporeae non fuerunt ipsae res culturae, et sane fuerunt abs cultura bis remota, profecto archaeologiam in margine anthropologiae culturalis conlocavit (Dunnel 1986:36).
 
==== "Nova archaeologia" et cultura ====
Anno [[1962]], [[Ludovicus Robertus Binford|Ludovicus Binford]] (n. [[1930]]), discipulus Leslii White, posuit novam archaeologiae anthropologicae rationem, appellatam "Novam Archaeologiam" et "[[Archaeologia Processualis|Archaeologiam Processualem]]," quae nititur culturae definitioni posito a White: "modi adaptationis praeter corpus organismo humano" (Binford 1962:218; vide White 1959:8). Haec definitio sivit Binford archaeologiam instituere magnam viam ad [[Iulianus Haynes Steward|Iuliani H. Steward]] culturalem ecologiae methodologiam evolvendam.
:Comparativum systematum culturalium studium cui sunt technologiae quae variant in simile circumiectorum varietate, vel similes technologiae in variis circumiectis, est maior methodologia cuius Steward (1955:36–42) appellavit "[[ecologia culturalis|ecologiam culturalem]]," et ea certe est modus utilis ad nostram elaborationum culturalium comprehensionem augendum. Talis methodologia etiam est utilis ad coniunctiones structurales enodandas inter maiora culturae subsystemata sicut subsystemata socialia et ideologica (Binford 1962:218; vide Steward 1955).
Linea 316:
Sic futuram posuit Binford archaeologiam esse mediam partem primi anthropologorum culturalium propositi eodem temporis (cultura sicut adaptationes non [[genetica]]e ad circumiecta); et "novam archaeologiam" esse anthropologiam culturalem (in forma ecologiae culturalis vel anthropologiae ecologicae) temporis praeteriti.
 
===== Archaeologia liberata =====
Annis 1980 fuit in [[Britanniarum Regnum|Britannia]] et [[Europa]] motus contra opinionem archaeologiae rami anthropologiae; quod Radcliffe-Brown repudiationem anthropologiae culturalis expressit (Watson 1995:684). Eodem tempore, [[Ian Hodder]] (n. 1948), archaeologus in [[Universitas Cantabrigiensis|Universitate Cantabrigiensi]], "[[archaeologia postprocessualis|archaeologiam postprocessualem]]" evolvit ut sit novae disciplinae nomen. Sicut Binford (at non sicut Taylor), Hodder artefacta duxit non "obiectificationes" culturae, sed ipsam culturam. Nihilominus, non sicut Binford, Hodder culturam adaptionem ad conditiones non habuit; magis, se "obligatur varietate liquidá semioticaque veteris notionis culturae, in qua res corporeae, artefacta, sunt toti participes in initio, dilatatione, commutatione, et defectione multiplicum rerum symbolicarum" (Watson 1995). In libro ''Symbols in Action'' (1982), contra corporealem White Stewardque culturae sententiam, symbolicam Geertz Schneiderque anthropologiam, praecipue eorum emphasim in rerum culturalium significationibus quae ex contextu pendent, memoriá repetivit. Is in libro ''Reading the Past: Current Approaches to Interpretation in Archaeology'' (1986) archaeologiam artius conectere cum [[historia]] quam [[anthropologia]] habuit.
 
== Studia communitatum et studia culturae ==
[[Fasciculus:Julian Steward.jpg|thumb|300px|[[Iulianus Haynes Steward|Iulianus H. Steward]] (dextra) et ignotus indigena tribus Carrier, fortasse Ludovicus Gulielmus Prince, adiutor (laeva), pro lignario sedent, anno 1940.]]
Annis [[1940]], [[Robertus Redfield]] et [[Iulianus Steward|Iuliani Steward]] discipuli fuerunt primi exploratores "studiorum communitatum," rami anthropologiae qui communitates distinctas investigat, si genere ([[Anglice]]: ''race''), gente ([[Anglice]]: ''ethnicity''), vel [[classis socialis|classe sociale]], in societatibus Occidentalibus vel quasi Occidentalibus<!--Westernized-->, praecipue urbibus. Oppetiverunt ergo controversias quas critici [[saeculum 19|saeculi undevicensimi]] verbis ''culturae superioris'' et ''culturae inferioris'' exsecuti erant. Hi anthropologi populos describere voluerunt qui civili ratione et rebus oeconomicis si inferiores, non fuerunt inferiores, inquiunt, rebus culturalibus. [[Anscharius Lewis]] ([[1914]]–[[1970]]) notionem "[[cultura paupertatis|culturae paupertatis]]" posuit ut is "mechanismos culturales," quibus homines se ad pauperitatem accommodant describat. Pariter, alii anthropologi sociologique verbum ''subculturae'' adhibere coeperunt, ut ei communitates culturá distinctas quae erant partes maiorum societatum describant.
Linea 335:
Libere in [[Britanniarum Regnum|Britanniarum Regno]], [[Stuart Hall]], [[Raimundus Williams]], et alii sociologi a [[Marxismus|Marxismo]] moti, "studia culturalia" evolverunt. Ei, Romanticos saeculi undevicensimi secuti, ''culturam'' cum rebus luxuriosis studiisque otiosis—[[artes liberales|artibus liberalibus]], [[cibus|cibis]], [[ludus|ludis]], [[musica]], [[pellicula|pelliculis]], [[ritus|ritibus]], [[vestitus|vestibus]]—conexuerunt. Nihilominus, exemplaria consumptionis otiique ordinari a coniunctionibus productionis cognoverunt; quod eos induxit ut coniunctiones inter classes et "formationem productionis" attendant (Berger 1971; Williams 1976, 1983:87–93, 236–238). Deinde in [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]], "studia culturalia" praecipue sunt studium [[cultura popularis|culturae popularis]], hoc est, significationum socialium rerum consumptionis otiique permultis numeris factarum.
 
== Evolutio culturae ==
[[Fasciculus:Indig2.jpg|thumb|Contactus inter societates metum iramque excitare potest. Hic, [[indigena]]e [[Australia]]nae adventum [[Iacobus Cook|Praefecti Cook]] opponunt, anno [[1770]]. Scalptura saeculi undevicensimi.]] <!--+Sahlins: Cook & Havaiani?-->
[[Inventio culturae]] nunc significat "quaevis nova res quae catervae hominum utilis est, in eorum moribus expressa, at non exstans res corporea." Summae hoc tempore saeculum mutationis culturalis mundo usu venit, ab auctu commercii inter civitates pulsa, mediis quoque cumulatis,<!--Anglice: mass media--> et supra omnes auctu [[numerus civium|numeri civium]]. (Vide [[Unda Tertia|Undam Tertiam]].) Culturae penitus adficiuntur a viribus qui mutationes maturant et a viribus qui mutationes tardant. Hi vires [[structura socialis|structuris socialibus]] et eventibus naturae sunt cognati, et in perpetuitate notionum usuumque culturalium in structuris praesentibus implicantur, quae ipsae mutationi obnoxiae sunt (Boyd & Richerson 2005; O'Neil 2006). (Vide [[Structuratio]]nem.)
Linea 345:
[[Fasciculus:Franz Bopp.JPG|thumb|150px|[[Franciscus Bopp]], unus ex conditoribus studii [[linguae Proto-Indo-Europaeae|linguarum Proto-Indo-Europaearum]].]]
 
Artes liberales in maximis gratiosisque mundi societatibus sunt fecundus notarum culturalium fons. Multi igitur criticorum earum artium commentarii quaestiones evolutionis culturae attingunt; nec non anthropologi eas, praecipue in societatibus parvis remotisque, investigaverunt. [[Tikopia]]e, in una ex [[Disiunctae Polynesiae Occidentalis insulae|Disiunctis Polynesiae Occidentalis insulis]] in [[Melanesia]], [[Raimundus Firth]] et James Spillius (1963) discipulus mutationes rituum paganorum inter annos [[1929]] et [[1952]] investigaverunt; varii quoque anthropologi in effectus [[Christianitas|Christianitatis]] in diversis [[Oceania]]e culturis inquisiverunt (Boutilier, Hughes, & Tiffany 1978). [[Adrienna Lois Kaeppler|Adrienna L. Kaeppler]], nunc curator [[ethnologia]]e [[Oceania|Oceanicae]] apud [[Museum Nationale Historiae Naturalis (Vasingtonia)|Museum Nationale Historiae Naturalis]], exquivisit (1970) quomodo quidam [[saltatio]] grandis, visa descriptaque in [[Tonga|Insulis Benevolis]] a [[Iacobus Cook|Praefecto Cook]] anno [[1773]], erat saeculo undevicensimi exeunti facta in saltationem ''[[lakalaka]]m,'' quae anno [[2003]] ab [[Societas Educativa, Scientifica, et Culturalis Consocietatis Nationum|UNESCO]] declarata est Opus Summo Artificio Factum Hereditatis Oralis et Non Tractabilis Hominum.<ref>[[Anglice]]: ''Masterpiece of the Oral and Intangible Heritage of Humanity.''</ref> In [[musica]], Iacobus W. Love, anthropologus Americanus, carmina puerorum [[Samoa]]norum tractans (1991) paene ut si ipsa fuerint vivae corporis compages, commutationes in eorum [[phonema]]tibus, [[morphema]]tibus, [[melos|melis]], [[rhythmus|rhythmis]], structuris, et significationibus indagavit, ut has commutationes habere notas easdem mutationibus in [[species|speciebus]] [[biologia|biologicis]] a [[Lex Williston|Lege Williston]] descriptis confirmaret. Etiam celeritatem mutationum in nonnullis puerorum carminibus respexit—parvum exemplum magnae quaestionis celeritatis evolutionis culturalis (Carneiro 2003:169–173).
 
Similiter, [[glottologia|glottologi]], verba in opinabilibus linguis [[reconstructio linguistica|reconstruendis]], evolutionem linguarum investigaverunt. Inclutissima familia linguarum hoc in respectu est [[Lingua Protoindoeuropaea|lingua Proto-Indo-Europaea]]. [[Gulielmus Jones]] anno [[1786]] docuit linguas [[Lingua Sanscrita|Sanscritam]], [[Lingua Graeca|Graecam]], [[Lingua Latina|Latinamque]] ortas fuisse de "quodam fonte commune, qui, fortasse, non iam exstat."<ref>Gulielmus Jones, "[[Third Anniversary Discourse (Jones)|Third Anniversary Discourse]]" in ''[[Asiatick Researches]]'' vol. 1 (1798).</ref> [[Franciscus Bopp]] ([[1791]]–[[1867]]) [[Germania|Germanus]] eruditum [[historia]]e harum linguarum studium in libro anno [[1816]] divulgato solide constituit, et glottologorum ut videtur legiones posthac rem magnopere auxerunt. Ex vocabulis [[protolingua]]rum, glottologi coniecturas de cultura et societate praeteritis variis capiunt. [[Calvert Watkins]], professor Americanus, hoc fecit (1995), breviter in praefatione libri ''The American Heritage Dictionary of Indo-European Roots'' (2000:xxi–xxxv). J. P. Mallory (1989) et [[Colin Renfrew]] (1987) eaedem quaestioni [[archaeologia]]m [[glottologia]]mque consociando se dedunt. Pro culturis [[Polynesia]]e, insignis glottologiae conatus ad hoc conficiendum est ''Hawaiki, Ancestral Polynesia: An Essay in Historical Anthropology'' (Vinton & Kirch 2001).
<!--+Adde paragrapha de "folkloristis": Herder (iterum), Arne, Francis J. Child, Cecil J. Sharp, Stith Thompson, et al.-->
 
=== Contactus inter societates ===
[[Fasciculus:Mahayanabuddha.jpg|thumb|left|150px|Imago [[Gautama Buddha|Buddhae]] sedentis, ex [[Sina]] tempore [[Domus Tang|Domús Tang]]. [[Religio]]nes et alia systemata persuasionis doctrinaeque sunt res culturae, quae inter societates migrare possunt.]]
[[Fasciculus:Burger king whopper.jpg|thumb|150px|[[Pastillum Hamburgense|Pastillum hamburgense]]: in [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]] quotidianum, in [[Sina (regio)|Sina]] peregrinum—exemplum [[diffusio (anthropologia)|diffusionis]].]]
Uberrimus mutationis culturalis fons est continuus inter societates contactus. Culturae sunt adfectae a tali contactu, qui variationes mutationesque consuetudinum culturalium possunt vel proferre vel retardare. [[Bellum]] culturale (Huntington 1996) vel alia lucri contentio evolutionem [[technologia|technologicam]] et coniunctiones sociales commovere potest. Praeter haec, notiones culturales ab alia societate ad aliam [[diffusio (anthropologia)|diffusione]] vel [[acculturatio]]ne transferri possunt.
 
Per [[diffusio (anthropologia)|diffusionem]], alicuius forma (quamquam non necessarie significatio) ab alia cultura ad aliam migratur. Exempli gratia, [[Pastillum Hamburgense|pastillum hamburgense]], cibus in [[CFA|Civitatibus Foederatis Americae]] quotidianus, invectus in [[Sina (regio)|Sinam]] visus est peregrinus. Eruditi vocabula pro varietatibus mutationis culturalis abs contactu inter societates excitatis excogitaverunt. Theoria [[diffusio]]nis se offert ex radicibus in investigationibus exemplar quod rogat cur et cum singuli culturaeque ad novas notiones, usus, operaque accedunt. "[[Diffusio stimulata]]" ([[Anglice]]: ''stimulus diffusion'') vel "partitio notionum" casum describit ubi una pars unius culturae inventionem divulgationemque in alio excitat. "[[Mutuari recta|Mutari rectá]]"{{dubsig}} ([[Anglice]]: ''direct borrowing'') significat diffusionem [[technologia|technologicam]] vel
tractabilem ex alia cultura ad aliam.
 
Eruditi verbo ''[[acculturatio]]nis'' multas notiones subiciunt, sed hoc in contextu verbum modo significat substituere notas aliae culturae pro eas aliae, sicut in casu quorumdam [[Indi Americani|indigenarum Americanum]] et multarum indigenarum totius orbis terrarum per elaborationem [[colonizatio]]nis evenit. Elaboratio cognati gradu singulare [[adsimilatio culturalis|adsimilationem culturalem]] ("adoptionem" aliae culturae ab homine uno) et [[transculturatio]]nem amplectuntur.
 
== Vide etiam ==
[[Fasciculus:Gorskii 04412u.jpg|thumb|400px|Pendet etiam ex cultura sensus temporis. Hoc photographum anno [[1913]] captum est, sed pro homine Occidentali conicere tempus est difficile, absentiae signorum culturalium causa. Photographum primum coloribus caruit. Hoc est compositum digitis factum a Blaise Agüera y Arcas anno [[2004]], [[color]]ibus additis cum manu in editione a WalterStudio annis [[2000]] et [[2001]].]]
* [[Adsimilatio culturalis]]
Linea 394:
* [[Unda Tertia]]
 
== Notae ==
<div class="references-small" style="-moz-column-count:2; column-count:2;">
<references/></div>
 
== Bibliographia ==
<div class="references-small" style="-moz-column-count:2; column-count:2;">
* "Adolf Bastian." ''Today in Science History''. 27 Jan 2009. <http://www.todayinsci.com/B/Bastian_Adolf/Bastian_Adolf.htm>.
Linea 414:
* Bashkow, Ira. [[2004]]. "A Neo-Boasian Conception of Cultural Boundaries." ''American Anthropologist'' 106(3).
* [[Ruth Benedict|Benedict, Ruth]]. ([[1934]]) [[1959]]. ''Patterns of Culture.'' Boston: Houghton Mifflin.
* Benedict, Ruth. ([[1946]]) [[1954]]. ''The Chrysanthemum and the Sword: Patterns of Japanese Culture.'' Rutland, Vermont, et Tokyo, Japan: Charles E. Tuttle.
* Berger, John. [[1971]]. ''Ways of Seeing.'' Peter Smith Publishing.
* [[Franciscus Boas|Boas, Franz]]. ([[1907]]) [[19??]]. "Anthropology." In ''A Franz Boas Reader: The Shaping of American Anthropology 1883–1911'' ed. George Stocking Jr. 267–382.
Linea 421:
* Boas, Franz. ([[1932]]) [[1940]]. "The Aims of Anthropological Research." In ''Race, Language and Culture,'' ed. George Stocking. Chicago: University of Chicago Press.
* Binford, Lewis. [[1962]]. "Archeology as Anthropology." ''American Antiquity'' 28(2).
* Bourdieu, Pierre. [[1977]]. ''Outline of a Theory of Practice.'' [[Cangtabrigia]]e: Cambhridge University Press. ISBN 978-0-521-29164-4.
* Boutilier, James A., Daniel T. Hughes, et Sharon W. Tiffany. [[1978]]. ''Mission, Church, and Sect in Oceania.'' ASAO Monograph 6. Ann Arbor: University of Michigan Press.
* Boyd, Robert, et Peter J. Richerson. [[2005]]. ''The Origin and Evolution of Cultures.'' [[Oxonia]]e: Oxford University Press. ISBN 0-19-518145-X.
* Bryan, Alan. [[1963]]. "The Essential Morphological basis for Human Culture." ''Current Anthropology'' 4:297.
* [[Robertus Leonardus Carneiro|Carneiro, Robert Leonard]]. [[2000]]. "The Transition From Quantity to Quality: A Neglected Causal Mechanism in Accounting for Social Evolution." ''Proceedings of the National Academy of Sciences'' 97:12926–12931.
* Carneiro, Robert Leonard. [[2000]]. ''The Muse of History and the Science of Culture.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Kluwer Academic/Plenum Publishers.
* Carneiro, Robert Leonard. [[2003]]. ''Evolutionism in Cultural Anthropology.'' Westview Press. ISBN 0-8133-3766-6, 9780813337661.
* Carpenter, M., N. Akhtar, et M. Tomasello. [[1998]]. "Sixteen-month old infants differentially imitate intentional and accidental actions." In ''Infant behavioral Development'' 21:315–330.
Linea 432:
* Childe, Vere Gordon. [[1929]]. ''The Danube in Prehistory.'' Oxford: Clarendon Press.
* Cohen, Anthony P. [[1985]]. ''The Symbolic Construction of Community.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Routledge.
* [[Ricardus Dawkins|Dawkins, Richard]]. [[1982]]. ''The Extended Phenotype: The Long Reach of the Gene.'' Paperback ed., 1999. Oxford Paperbacks. ISBN 978-0-19-288051-2.
* Deacon, Terrence. [[1997]]. ''The Symbolic Species: The Coevolution of Language and the Brain.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]] et [[Londinium|Londinii]]: W. W. Norton.
* Dolgin, Janet, David Kemnitzer, et David Schneider, eds. [[19xx]]. ''Symbolic Anthropology: A Reader in the Study of Symbols and Meanings.''
Linea 487:
* Lévi-Strauss, Claude. [[1971]]. ''L'Homme nu.'' = [[1981]]. ''The Naked Man.''
* Lévi-Strauss, Claude. [[1968]]. ''L'Origine des manières de table.''
* Lieberson, Stanley. [[2000]]. ''A Matter of Taste: How Names, Fashions, and Culture Change.'' [[Portus Novus]], [[Connecticuta]]e: Yale University Press. ISBN 0-300-08385-8, 978-0300083859.
* Lockwood, Victoria S. 2003. ''Globalization and Culture Change in the Pacific islands.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Prentice Hall. ISBN 0-13-042173-1.
* [[Iacobus Wainwright Love|Love, Jacob Wainwright]]. [[1991]]. ''Samoan Variations: Essays on the Nature of Traditional Oral Arts.'' [[Novum Eboracum (urbs)|Novi Eboraci]]: Garland Publishing. ISBN 0-8240-2985-2.
Linea 574:
* Zammito, John H. [[2002]] ''Kant, Herder, and the Birth of Anthropology.'' [[Sicagum|Sicagi]]: University of Chicago Press.</div>
 
== Nexus externi ==
* [http://courses.ed.asu.edu/margolis/spf301/definitions_of_culture.html Commentarium de definitione ''culturae,''] apud courses.ed.asu.edu
* [http://global-culture.org/ ''Cultura Globalis,''] de quaestiones totius orbis terrarum et eorum impetu in culturam, apud global-culture.org
Linea 582:
* [http://www.wsu.edu/gened/learn-modules/top_culture/culture-index.html Quid sit Cultura?] apud www.wsu.edu (Universitas Civitatis Vasingtoniae)
* [http://www.dfait-maeci.gc.ca/cfsi-icse/cil-cai/home-en.asp Sedes Scientiae inter Civitates,] apud www.dfait-maeci.gc.ca
{{1000 paginae}}
 
[[Categoria:Anthropologia]]
Line 590 ⟶ 591:
[[Categoria:Scientia]]
[[Categoria:Societas hominum| ]]
{{1000 paginae}}
 
{{Link FA|id}}
{{Link GA|es}}
 
[[af:Kultuur]]
[[an:Cultura]]
[[ar:ثقافة]]