Quantum redactiones paginae "Guillelmus Marescallus" differant

m
Summarium vacuum
m (r2.7.2+) (automaton mutat: en:William Marshal, 1st Earl of Pembroke)
m
[[Fasciculus:Pembroke Castle 1.jpg|thumb|[[Castrum Penbrochiae]] a Guillelmo Marescallo praesertim constructum]]
'''Guillelmus''' communiter '''marescallus''' dictus (natus anno [[1146]]; mortuus die [[14 Maii]] [[1219]]) fuit miles et rerum politicarum peritus [[Anglia]]e, minister et dux exercituum regum [[Henricus II (rex Angliae)|Henrici II]], [[Ricardus I (rex Angliae)|Ricardi I]], [[Iohannes (rex Angliae)|Iohannis]] et [[Henricus III (rex Angliae)|Henrici III]], huic iuveni protector et regens. Fuit filius [[Ioannes Marescallus|Ioannis Marescalli]] uxorisque eius Sibyllae. In matrimonium duxit [[Isabella de Clare (comitissa Penbrochiae)|Isabellam de Clare]] qui [[suo iure]] [[Comes Penbrochiae|comitissa Penbrochiae]] erat; Guillelmus ipse dignitate comitis Penbrochiae a rege Iohanne die [[27 Maii]] [[1199]] laureatus est.
 
Guillelmi avunculus [[Patricius (comes Saresberiensis)|Patricius]] comes Sarisberiensis (qui pro rege [[Anglia|Anglico]] [[Henricus II (rex Angliae)|Henrico II]] militavit) die circiter [[7 Aprilis]] [[1168]] in insidiis iuxta [[Leziniacum]] interfectus est a [[Galfridus de Leziniaco|Galfrido]] et [[Guido de Leziniaco|Guidone]] de Leziniaco. Guillelmus ipse eisdem insidiis vulneratus et captus mox suadente regina [[Alienora Aquitaniae]] liberatus est.<ref>''[[Histoire de Guillaume le Maréchal]]'' 1559-1868</ref>
 
== Familia ==