Quantum redactiones paginae "Leo Nemeaeus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
'''Leo Nemeaeus''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|Λέων Νεμεαῖος}}) erat apud [[Graecia antiqua|Graecos antiquos]] monstrum [[Mythologia Graeca|fabulare]], quod saltus [[Nemea]]eos vexabat. De ortu varii [[Mythologia Graeca|mythi]] sunt. Secundum veterrimum, ab [[Hesiodus|Hesiodo]] narratum,<ref>Hes. ''[[Theogonia|Th.]]'' 306-327.</ref> Leo ille Nemeaeus (una cum [[Sphinx|Sphinge]]) ex [[Echidna]] et [[Orthrus|Ortho]], cane bicipiti, natus erat. Orthus autem, quippe cum maximus natu e monstruosa [[Typhon]]is et Echidnae progenie esset, pater et item frater uterinus Leonis erat. Sunt etiam qui Nemeaeum leonem e luna decidisse narrent.<ref>[[Epimenides]] [http://www.archive.org/stream/diefragmentederv02dieluoft#page/188/mode/2up fr.2 Diels] [apud [[Claudius Aelianus|Ael.]] ''[[De natura animalium|Nat.anim.]]'' 12.7].</ref>
 
Leo Nemeaeus ab [[Hercules|Hercule]] occisus est. Imposuerat enim huic [[Eurystheus]], rex [[Tiryns|Tirynthis]], ut pellem bestiae Nemeaeae primum adportaret. Leonem adgressurus [[Cleonae|Cleonas]] pervenit, ubi apud Molorchum, operarium pauperem, pernoctavit. Cum Nemeam venisset, leonem indagavit sagittaque transfigere conatus est. Cum pellem bestiae impenetrabilem esse animadverteret, baculo capto persequi coepit leonem, qui in speluncam duplici aditu praeditam confugit. Hercules autem uno aditu obstructo per alterum adgressus bestiam robustis collo iniectis bracchiis strangulavit.<ref>Haec apud [[Bibliotheca (Apollodorus)|Pseudo-Apollodorum]] (''Bib.'' 2.5.1) narrantur.</ref> Fertur etiam leoni pellem detraxisse ipsius unguibus, cum aliter in viscera penetrare nequiret, et pelle usus esse vestimento. Eurystheus autem tanta violentia consternatus Herculem, ne urbem intraret, prohibuit. In dolio aeneo subterraneo dicitur etiam perterritus se occultasse.
 
Pellem leonis detraxit, quam postea pro veste gerebat.
 
== Notae ==
<references />
 
{{myth-stipula}}
 
[[Categoria:Felinae fabulosae]]