Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
De Latine dicendi normis, quas scriptores recentiores (vel neoterici) servasse videntur
 
Quamvis imperium Romanum in Europae regionibus ad occidentem spectantibus saeculo post Christum natum quinto exstinctum esset, homines docti, qui eas regiones incolebant, res maioris momenti sermone Latino usque ad saeculum duodevicesimum tractare pergebant. Tantum igitur per temporis spatium lingua Latina florebat: quae ne nostro quidem saeculo ad interitum adducta est - aliquot enim adhuc homines Latine scribunt loquunturque. At inde a saeculo quinto sextove post Christum natum nullius gentis propria est lingua Latina: nemo latinitatem, ut ita dicamus, una cum lacte materno bibit. Nam verae latinitatis fontes, quamvis nullo saeculo non fuerint homines, qui Latine loquebantur et scribebant, inde ab ultimis scriptoribus Romanis usque ad vitam nostram semper in libris et litteris reperiuntur. Quam ob causam, etsi novis additis vocabulis et veterum vocum sensibus hinc illinc auctis ad res et cogitationes semper accommodabatur novas hominibusque antiquis inauditas, multo tamen minus mutabatur lingua Latina quam linguae vernaculae. Exeunte autem medio illo aevo, quod vocatur, hoc est saeculo quarto decimo et ineunte quinto decimo, ad singulas artes et disciplinas scholasticas tantopere accommodabatur lingua Latina ut theologorum, dialecticorum, legistarum, modistarum (ea nomina illis saeculis ad tales scholasticos nominandos adhibebantur) sermones a compage et constructione verborum apud veteres auctores conspicua magis magisque declinare coeperint. Periculum erat ne sermo Latinus in tot latinitates evaderet, quot tum erant disciplinae scholasticae. Alii vero, qui studia humanitatis profitebantur eamque ob causam ‘humanistae’ appellabantur, quorum secta et persuasio primum in Italia iisdem illis annis exorta est, hoc periculum luce clarius perspexerunt. Qui cum hac de causa, tum ob alias causas, suos aequales sedulo et impigre hortabantur ut normae Latine scribendi et dicendi ad veterum auctorum, hoc est classicorum, qui ita nominantur, usum revocarentur. Quorum vestigiis institerunt plerique omnes, qui Latine scribentes saeculis insequentibus inclaruerunt, quamquam voces aliquot et locutiones medio illo aevo exortae numquam penitus sunt sublatae, apud eos praesertim qui ius vel theologiam profitebantur.
 
Nonnulli autem credere volunt, quos inter numerantur quidam rerum gestarum vel peritissimi, linguam Latinam totum per medium aevum quodammodo ‘vivam’ fuisse: at studiorum humanitatis fautores omnia genera scribendi et loquendi ad exempla veterum Romanorum et praecipue Ciceronis revocantes sermonem Latinum ad interitum redegisse. Tantum autem abest ut eam sermonis curam a studiorum humanitatis fautoribus adhibitam litteris Latinis exitio fuisse credamus, ut linguam Latinam propter normas dicendi ab humanitatis studiosis restitutas multo diutius in usu mansisse affirmare audeamus. Cuius rei documenta cum multis e fontibus elucent, tum praecipue in libro inveniuntur optimo, quem his novissimis annis composuit Iosephus IJsewijn, professor Lovaniensis.
Linea 43:
Sufficiant ergo haec paucissima quae iam tractavimus ad rem nostram confirmandam, hoc est ad indicandum qualis sermo Latinus vitae nostrae aptus esse videatur. Ut finem tandem faciamus, legantur Laurentii Vallae, viri doctissimi, qui saeculo floruit quinto decimo post Christum natum, haec verba:
 
"Illud (i.e. imperium Romanum) iam pridem, tanquam ingratum onus, gentes nationesque abiecerunt; hunc (i.e. sermonem Latinum) omni nectare suaviorem, omni serico splendidiorem, omni auro gemmaque pretiosiorem putaverunt et quasi deum quendam e celo demissum apud se retinuerunt. Magnum igitur Latini sermonis sacramentum est! Magnum profecto numen! qui apud peregrinos, apud barbaros, apud hostes sancte ac religiose per tot secula custoditur...."
 
 
 
''Ego, MARCVS, tantummodo de resistendo proposito civitatem condendi Latine loquentium et de vocalium quantitatibus in omni linguae Latinae pronuntiatu exprimendis ab huius scripti auctore dissentio.''
 
''Opto autem, re considerata, ut vox [[Billio|billionis]] 1.000.000.000.000 significet, [[Scalae longae et breves|scalis longis]] adhibitis, non vero "decies milies centena milia" (1.000.000.000).''