Quantum redactiones paginae "Alexandria antiqua" differant

m
"Vide etiam" addo.
m (→‎Nomina: Hmm, should the forreign names be bolded too?)
m ("Vide etiam" addo.)
|caption= Alexandriae situs
}}
 
[[Fasciculus:Antikes Alexandria Karte.JPG|thumb|upright=1.5|Forma urbis antiquae Alexandriae.]]
 
'''Alexandria antiqua''' ([[Graece]] {{Polytonic|Ἀλεξάνδρεια}}) in situ oppidi [[Aegyptus|Aegyptii]] [[Rhacotis|Rhacotidis]] e novo ab [[Alexander Magnus|Alexandro Macedone]] vere anni [[331 a.C.n.]] condita est. Origo urbis ab incolis die 25 [[Tybi]] celebrabatur.<ref>[[Historia fabulosa Alexandri Magni|Pseudo-Callisthenes]] 1.32.7; calendario nostro dies [[7 Aprilis]] [[331 a.C.n.]]</ref> Alexander ipse cursus murorum viarumque potiorum qtque locum fori aedificiorumque maximorum descripsit;<ref>Arrianus, ''Anabasis Alexandri'' 3.1.4-5; [[Historia fabulosa Alexandri Magni|Pseudo-Callisthenes]] 1.31.5-1.32.6</ref> reliqua [[Dinocrates Rhodius]] architectus ordinavit.<ref>[[Vitruvius]], ''[[De architectura (Vitruvius)|De architectura]]'' 2.praef.4</ref> Fuit caput [[Regnum Ptolemaeorum|regni Ptolemaeorum]], sedes regum [[Ptolemaei|huius familiae]], caputque [[Aegyptus (provincia Romana)|provinciae Aegypti]] sub [[Imperium Romanum|imperio Romano]]. Pars urbis ob [[Inundatio Maris Mediterranei (365)|inundationem]] die [[21 Iulii]] [[365]] devastata est.<ref>Jacques et Bousquet (1984)</ref> Eodem loco stat ubi hodie urbs [[Alexandria]] surgit, sed viis et vicis partim retractatis.
 
Alexandria a principio in regiones urbanas quinque divisa est, litteris Graecis denotatas, [[Alpha (regio Alexandriae)|Alpha]], [[Beta (regio Alexandriae)|Beta]], [[Gamma (regio Alexandriae)|Gamma]], [[Delta (regio Alexandriae)|Delta]], [[Epsilon (regio Alexandriae)|Epsilon]]. Haec nomina (si in [[Historia fabulosa Alexandri Magni]] fidem reponimus) ab Alexandro ipso data sunt ut verba commemoraverit {{Polytonic|Άλέξανδρος Βασιλεὺς Γένος Διὸς Ἔκτισεν}}, scilicet "Alexander rex proles Iovis condidit".<ref>[[Historia fabulosa Alexandri Magni]] [[Vita Alexandri Macedonis (Pseudo-Callisthenes)|α]] 1.32</ref> Quae regiones rarius in documentis reperiuntur; Delta autem fuit regio populi [[Iudaei|Iudaici]].<ref>[[Flavius Iosephus]], ''[[De bello Iudaico]]'' 2.18.8; ''[[Contra Apionem]]'' 2.4.34-35. Vide Martin (1984) p. 212 et n. 11</ref> Aliter inter regiones enumerantur [[Regia (Alexandria)|Regia]] ({{Polytonic|Βασίλεια}}),<ref>{{Strabo}} 17.1.8</ref> ubi domus regiae Ptolemaeorum sitae fuerunt; [[Rhacotis]], olim oppidum Aegyptiorum, "hodie ea Alexandriae pars quae [[Navalia (Alexandria)|Navalibus]] superiacet";<ref>{{Strabo}} 17.1.6</ref> et [[Bruchion]] in media urbe collocatum.<ref>[[Ammianus Marcellinus]], ''[[Res gestae (Ammianus)|Res gestae]]'' 22.16.15</ref>
 
== Nomina ==
Quoniam tanta urbs erat, totque gentium, mentio fit Alexandriae multis in linguis.
* Latine sane solet '''Alexandrīa''' '''Alexandrēa'''ve dici, a Graeco Ἀλεξάνδρεια<ref>Vide [[Translitteratio Linguae Graecae]] de eventu litterarum ει ante vocalem.</ref>
* Arabes urbis potiti nomen الإسكندرية ''al-ˀIskandarīyah'' dicebant, quod nomen usque ad hunc diem invalet.
 
== Descriptiones ==
 
[[Fasciculus:View of Pompey's Pillar with Alexandria in the background in c.1850.jpg|thumb|upright=1.5|Columna Diocletiani urbsque Alexandria anno fere [[1850]] visae.]]
 
Alexandria a [[Strabo]]ne in ''[[Geographica (Strabo)|Geographicorum libris]]'' compendiose describitur:
{{citatio|Urbis situs chlamydis figuram habet, cuius latera quae in longum tendunt circumalluuntur 30 fere stad. diametro, latera vero quae in latum sunt isthmi obtinent per septem octove stad. quorum uterque hinc [[Mare Mediterraneum|mari]], illinc [[Mareotis lacus|lacu]] distinguuntur. Ac tota quidem urbs viis distincta est quibus et equi et currus agi possint, sed duabus latissimis, quae plus iugero expanduntur et sese medias ad rectos angulas secant. Civitas publica fana pulcherrima habet, et [[Regia (Alexandria)|regias]] quae quartam tertiamve totius ambitus partem occupant. Nam regum quisque, quemadmodum publica deorum dona aliquo ornamento decorabant, sic et ad eas quae factae erant regiam aliquam aedificabant, ut nunc poëtae illud vere dici possunt "sunt alia ex aliis";<ref>''[[Odyssea]]'' 17.266 (de domo Ulixis dictum)</ref> atque omnia inter se iuncta sunt et [[Portus Clausus (Alexandria)|portui]] contigua, etiam quae extra eum sunt. Pars etiam regiarum est [[Museum (Alexandria)|Museum]] ... Regiarum pars et illud est quod [[Sema (Alexandria)|corpus]] appellatur: id circuitus quidam est in quo [[Ptolemaei|regum]] sepulturae et [[Alexander Magnus|Alexandri]] erat ... In [[Portus Magnus (Alexandria)|Magno Portu]] iuxta ingressum ad dextram est [[Pharus (insula)|insula]] et [[Pharus Alexandrinus|turris Pharus]]; ad laevam sunt cautes et [[Lochias promunturium|Lochias promontorium]] in quo regia est. Ingredienti ad sinistram sunt interiores regiae, continuae iis quae sunt in Lochiade, quae multos ac varias mansiones et lucos habent. His occultus [[Portus Clausus (Alexandria)|clausus portus]] subiacet qui proprius est regum. Item [[Antirrhodus insula]], quae ante effossum portum iacet, et regiam habet et parvum portum; ea sic vocata est quod quasi cum [[Rhodus|Rhodo]] contenderet. Supra hanc [[theatrum (Alexandria)|theatrum]] est, postea [[Posidium (Alexandria)|Posidium]], flexus quidam (ab eo prominens quod [[Emporium (Alexandria)|Emporium]] vocatur) et [[Neptunus (deus)|Neptuni]] templum habet. Id [[Marcus Antonius|Antonius]] addito aggere fecit ut magis in medium portum emineret; in extremo domum construxit quam [[Timonium]] appellavit ... Postea est [[Caesarium (Alexandria)|Caesarium]] et Emporium et secessus quidam, postea [[Navalia (Alexandria)|Navalia]] usque ad [[Heptastadium|Septenstadium]]; atque haec circa Magnum Portum sunt. Deinceps post Septenstadium est [[Eunosti Portus]], et supra hinc est defossus portus nomine [[Cibotus (Alexandria)|Cibotus]] qui et ipse navalia habet. Interius [[Fossa Canopica|fossa]] est navigabilis usque ad Mareotidem lacum extensa; extra fossam itaque restat urbis paululum. Postea est [[Necropolis (ALexandria)|Necropolis]] et suburbanum in quo horti plurimi sunt et sepulturae (mansiones condiendis mortuis idoneae). Intra fossam sunt [[Serapeum (Alexandria)|Sarapium]] et alia quaedam antiqua fana derelicta quodammodo propter templorum fabricam quae [[Nicopolis (Aegyptus)|Nicopoli]] fit; nam et [[amphitheatrum (Nicopolis)|amphitheatrum]] et [[stadium (Nicopolis)|stadium]] et quinquennalia certamina ibi celebrantur; antiqua vero derelicta sunt. Et (ut brevi colligamus) urbs et donariis et sacris plena est, sed pulcherrimum est [[Gymnasium (Alexandria)|Gymnasium]], quod porticus habet stadio maiores, et forum iudiciale et lucos. Est etiam [[Panium (Alexandria)|Panium]] altitudo quaedam manufacta, turbinea, petrosae ripae persimilis in quam per cochlium ascenditur. Ab eius vertice tota urbs subiecta undique cerni potest. A Necropoli vero [[Platea (Alexandria)|platea]] quae in longum est, secus Gymnasium, pertendit usque ad [[Porta Canopica (Alexandria)|portam Canopicam]]; postea est id quod [[Hippodromus (Alexandria)|Hippodromus]] et aliae [?] adiacentes usque ad [[Fossa Canopica|Canopicam fossam]].|{{Strabo}} 17.1.8-10}}
* Ecclesiae Serapionis, Persaeae, Dizyae
* Ecclesiae a [[Theophilus Alexandrinus|Theophilo]] episcopo conditae: Petri intra muros, Theodisii, Arcadii, Marci evangelistae, Mariae matris Dei, Raphaëlis, Trium Infantium, et martyrium Ioannis Baptistae
 
== Vide etiam ==
* ''[[Ancient Alexandria (Second Life)|Ancient Alexandria]]''
 
== Fontes de Alexandria antiqua ==
16 669

recensiones