Quantum redactiones paginae "Asteraceae" differant

m
r2.7.3) (automaton addit: cy:Asteraceae; mutationes minores
m (r2.7.3) (automaton addit: cy:Asteraceae; mutationes minores)
}}</ref>
|}}
'''Asteraceae''' sive '''Compositae''' sunt [[familia (taxinomia)|familia]] [[angiospermae|plantarum florentium]] [[ordo (taxinomia)|ordine]] [[Asterales|Asteralium]], cui sunt circa 13 000 [[species (taxinomia)|specierum]] in 1500 [[genus (taxinomia)|genera]] digestae. Nomen familiae [[stella]]rem [[flos|florum]] specierum formam significat. Secunda familia sub [[Magnoliophyta|Magnoliophytis]] [[magnitudo|magnitudine]] est, post [[Orchidaceae|Orchidaceas]], quibus sunt 25 000 specierum.
 
== Proprietates generales ==
[[Herba]]e, [[suffrutex|suffrutices]] aut [[frutex|frutices]] annui perennesve [[ramificatio (botanice)|monopodici vel sympodici]]; ramis glabris, hirsutis aut tomentosis, [[trichoma]]tibus gladulosis aut simplicibus aut pluricelularibus; [[folium|foliis]] alternis aut oppositis, rare dense verticilatis, integris vel lobatis vel dentatis; [[capitulum (botanice)|capitulis]] una vel duabus formis floralibus, terminalibus aut axilaribus; [[flos|floribus]] bi- aut unisexualibus, heteroclamydeis, [[calyx (botanice)|calyce]] reducto ''[[pappus|pappo]]'' nominato [[duo]]bus [[sepalum|sepalis]] ad plurima, [[corolla (botanice)|corolla]] ligulata vel tubulosa quinque [[petalum|petalis]] coniunctis, [[androecium|androecio sinantherio]] bitecis quinque staminibus coniuctivo-coniuctis, [[gynoecium|gynoecio]] bicarpelare uniloculare cum uno [[ovulum (botanice)|ovulo]]; [[cypsela|cypselis]] pappo-coronatis propter [[sparsio seminalis|sparsionem zoochoricam anemochoricamve]].
=== Habitus ===
{{vide-etiam|habitus (botanice)}}
Asteraceae saepe herbaceae sunt, raro [[suffrutex|suffrutices]], [[frutex|frutices]], [[arbor]]es, vel [[liana]]e, cui [[latex]] [[oleum essentiale|oleaque essentialia]] sunt. Aliquae [[resina|resinosae]] aut [[planta suculenta|suculentae]] quoque. Fere omnibus [[habitatio]]nibus adsunt, a [[regio]]nibus [[zona tropica|tropicis]] ad altissimos [[mons|montes]]; saepe terrestres, aliquae [[aqua]]ticae sunt (v.g., ''Cotula mexicana'').
=== Folia ===
[[Folium|Folia]] Asteracearum saepe alterna aut opposita, raro verticillata; teretia, carnosa, papyracea aut coriacea, in [[spina (botanice)#spina foliaris|spinis]] aliquando transfigurata; [[peciolum|peciolata]] aut [[peciolum#folia sessilia|sessilia]], olim basifixa, raro peltata; glandulosa aut sine gladulis; aromatica aut inodora; integra, pinnatisecta aut pinnata, aliquando spinosa, marginibus integris, serratis vel crenatis; penninervata aut palmatinervata, raro paralelinervata; [[stipula (botanice)|stipulis]] carent.
 
=== Flores ===
Flores Asteracearum sunt parvae, pentamerae; bisexuales, raro unisexuales sterilesve; [[symmetria floralis|actinomorphae aut zygomorphae]], videlicet symmetria aut radiale aut bilaterale. [[calyx (botanice)|Calyx]] reductissimus ''[[pappus]]'' nominatus; nullo, duobus, tribus aut plurimis sepalis in [[squama|squamis]], [[saetula|saetulis]] aut [[saeta|saetis]] mutatis, in [[sparsio seminalis|sparsione seminale]] operantibus, quae pappum pilosum, barbatum vel plumosum videri faciunt.
 
 
Asteracearum [[formula floralis|formulae florales]] utraeque formae florali sunt:
* Flores tubulosae: <math>\oplus \; b \; m \; f K_{0 - \infty} [C_{(5)} A_{(5)}] \overline{G}^1_{(2)}</math>
* Flores ligulatae: <math>% \; b \; m \; f K_{0 - \infty} [C_{(5)} A_{(5)}] \overline{G}^1_{(2)}</math>
''b'' = [[bisexualis]]; ''m'' = [[mas]]; ''f'' = [[femina]]
 
=== Inflorescentia ===
{{vide-etiam|inflorescentia|capitulum (botanice)}}
[[fasciculusFasciculus:Hoofdje.jpg|thumb|left|Imago capituli formam generalem monstrans. Structurae lineares virides ''bracteae'' sint.]]
Capitulum omnibus Asteraceis [[inflorescentia]] est, quod vel solum vel in secundariis inflorescentiis digestum, multis structuris ''[[bractea (botanice)|bracteis]]'' nominatis circumitum. Axis inflorescentiae discoidalis vel planus vel conicus est, ''clinanthium'' nominatus, super quem nonnullae [[flos|flores]] olim mimoribus bracteis adsunt.
 
Aut una forma floralis aut utraque adsint in capitulo, quod ''homogameum'' si una, vel ''heterogameum'' si duae, nominatur. In capitulis heterogameis, duas formas florales habentibus, flores tubulosae in medio et flores ligulatae in margine adsunt. Capitula bi- vel unisexualia, si flores uni- vel bisexuales in eodem capitulo adsunt, aut tantum unisexuales, sint.
 
=== Fructus ===
{{vide-etiam|fructus#cypsela}}
Ut fructus usitate [[fructus#achenium|achenium]], quia similis veris acheniis, appelletur, tanem, eadem de ovariis superiis unicarpelaribus oriuntur. Apud Asteraceas ovaria infera bicarpelaria sunt, ac fructi melius ''[[fructus#cypsela|cypselae]]'' nominandi sunt. Qua forma ovarii in evolutione floris ei formae fructi maturi ex eodem ovario quam dissimillima est, et cypselis [[taxinomia|taxinomistae]] ad [[species]], [[genus (taxinomia)|genera]] [[tribus (taxinomia)|subtribusque]] invenienda utuntur. Cypselis regio transversa fere isodiametrica apud plurimas species, sed apud alteras lenticularis ellipticave, sit: sic, ''cypsela compressa'' si axis maior regionis transversae parallelus [[radius (geometria)|radio]] capituli (v.g., generi ''[[Verbesina]]''), vel ''cypsela plana'' si axis minor regionis transversae parallelus radio capituli (v.g., generi ''[[Coreopsis|Coreopse]]''), appelletur.
 
Semen unum [[albumen|albumine]] caret, et [[endosperma]] aut defficit aut abest.
=== Res phytochemica ===
{{vide-etiam|phytochemia}}
Asteraceae olim [[carbohydratum|carbohydrata]], verbi gratia [[inulina]] vel [[steviosidum]], cumulant. Apud Asteraceas [[poliinum|poliina]] [[oleum aromaticum|oleaque aromatica]] [[terpenum|terpenoidia]] adsunt, quoque [[lactona]]e [[sesquiterpenum|sesquiterpenicae]], sed [[iridoides]] absunt.
== De taxinomia phylogeniaque ==
Asteraceae grex naturalis ab initio visae sunt, et de finibus earum nunquam oblocutum est. [[Arthurus Cronquist]] Asteraceas solas in [[ordo (taxinomia)|ordine]] [[Asterales|Asteralium]], suclassis [[Asteridae|Asteridarum]], ordinibus [[Gentianales|Gentianalium]], [[Rubiales|Rubialium]], [[Dipsacales|Dipsacalium]] [[Calycerales|Calyceraliumque]] ligans et de [[Campanulales|Campanulalibus]] separans, locavit. Novis methodis in [[systematica molecularis|systematica moleculare]] ab [[Angiospermarum Phylogenia Grex|Angiospermarum Phylogenia Grege]] (APG) adhibitis Asteraceae in latiore ordine Asteralium intra [[cladus|cladum]] [[campanulidae|Campanulidarum]] ([[Anglice]]: ''Campanulids'') locatae sunt.
 
-->
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
[[ca:Asteràcia]]
[[cs:Hvězdnicovité]]
[[cy:Asteraceae]]
[[da:Kurvblomst-familien]]
[[de:Korbblütler]]
85 646

recensiones