Quantum redactiones paginae "Panthalassa" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Pangaea.png|thumb|[[Oceanus]] [[caeruleus]] qui [[Pangaea]]m cingit est Panthalassa.]]
 
'''Panthalassa''' (E [[Lingua Graeca antiqua|Graece antique]] pan (παν), "omnis", et thalassa (θάλασσα), "mare") etiam '''Oceanus Panthalassicus''' appellatus, fuit vastus orbis terrarum [[oceanus]] qui [[supercontinens|supercontinentem]] [[Pangaea]]m per [[Paleozoicum]] exiens et [[Mesozoicum]] iniens cinxit. Ad [[occidens|occidentem]] et [[septentrio]]nes [[Oceanus Pacificus|Oceanum Pacificum]] et ad meridio-orientem [[Oceanus Tethyis|Oceanum Tethyn]] comprehendit. Pelve Tethos occlusa, Pangaeaque dissoluta, Panthalassa factus est Oceanus Pacificus, dum reliquiae pelvium oceanorum [[Oceanus Atlanticus|Atlantici]], [[Oceanus Arcticus|Arctici]], [[Oceanus Indicus|Indici]] evolvi coeperunt. Panthalassa saepe '''Oceanus Palaeopacificus''' appellatur quia Oceanus Pacificus ex eo crevit.
 
In [[tabula]], [[aequator]] [[Tellus|Telluris]] fuit linea quae locum transiit ubi [[Hispania]], [[Casablanca (urbs)|Casablanca]] ([[Marocum]]), et [[Bostonia]] ([[Civitates Foederatae]]) convenerunt. Ad [[meridies|meridiem]] huius lineae, [[massa terrestris]] usitate [[Gondvana]], ad septentriones, [[Laurasia]] appellatur.