Quantum redactiones paginae "Taeniopygia guttata" differant

Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 39:
''Taeniopygiae guttatae'' sunt clamosae aviculae quae sese in greges congregant, minime timent homines.
 
Mares modulate canunt, feminae autem incomposite pipiant. Memoriā tenere possunt aliquas modulationes quas concentu imitantur. <ref>http://genome.wustl.edu/genomes/view/taeniopygia_guttata/</ref>
 
Faciliter vero procreant. Nidum farciunt herbis et omnibus generibus ramusculorum. Deponunt 2–7 ova, quae 13–14 dies incubantur. Post 17–23 dies ab ovis exclusis pulli evolare incipiunt atque post 45 dies non amplius indigent auxilio parentum. Tamen sunt pullis plumae cinereae et nigra rostra usque ad diem sexagesimum post illum natalem; dein plumas paulatim permutant et colores pro sexu assumunt.