'''Demetrius Demetrii filiusf. Šostakovič''' {{Audio|Ru-Dmitri Dmitrievich Shostakovich.ogg|audi!}} seu '''Szostakowicz'''<ref>[http://www.marxist.com/shostakovich-conscience-russian-revolution211206.htm A. Woods, ''Shostakovich, the musical conscience of the Russian Revolution - Part One'']</ref> seu '''Šostakovič''' {{Audio|Ru-Dmitri Dmitrievich Shostakovich.ogg|audi!}} ([[Russice]]: Дмитрий Дмитриевич Шостакович, ''Dmitrij Dmitrievič Šostakovič''; natus stylo vetere die [[12 Septembris]] et stylo novo die [[25 Septembris]] anno [[1906]], mortuus die [[9 Augusti]] [[1975]]) fuit [[compositor]], clavicen et paedagogus [[Russia|Russicus]] aetate [[Unio Sovietica|Unionis Sovieticae]]. Etiam auctor est quindecim [[symphonia]]rum. Sua ratio a gubernatione Sovietica in dubio fuit: bis sua [[musica]]—annis [[1936]], [[opera]] ''[[Domina Macbeth districti Mtsenscensis]],'' apud liberem a [[Nicolaus Leskov|Nicolao Leskov]] et anno [[1948]], [[Symphonia]] octava, et anno [[1962]], [[Symphonia tertia decima (Szostakowicz)|Symphonia tertia decima]] —ex officio damnata est. 15 symphonias composuit, inter eas sunt [[Symphonia quarta decima (Szostakowicz)|Symphonia XIV]] de [[mors|morte]] et [[Symphonia duodecima (Szostakowicz)|Symphonia XII]]. Ex altera parte a populo eius musica maxime amabatur et plurime publice laudatus est. Ipse particeps fuit [[Sovieti|Consilii Supremi]].