Quantum redactiones paginae "Philippus Iulius Lieberkühn" differant

m
Summarium vacuum
mNo edit summary
'''Philippus Iulius Lieberkühn''', paedagogus sua aetate clarissimus, die [[4 Novembris]] [[1754]] in oppido Wusterhausen ad flumen Dosse in [[Prussia]] sito natus est. Obiit die [[1]] [[Aprilis]] [[1788]] [[Vratislavia|Vratislaviae]]e.
 
In [[Alma Mater Halensis|universitate studiorum Halensi]] in theologiam incubuit. Ab anno 1777 usque ad annum 1784 una cum amico suo Ioanne Stuve scholae Latinae oppidi [[Rupina | Neuruppin]] praefuit, quam primam omnium scholarum publicarum in [[Prussia]] praecepta [[Ioannes Bernardus Basedow | Ioannis Bernhardi Basedow]] observans reformavit. Deinde se [[Vratislavia|Vratislaviam]]m contulit, ubi munere professoris theologiae asceticae exegeticaeque et inspectoris scholarum evangelicarum et rectoris gymnasii Elisabethani functus est. Primus libro illo ab [[Ioachim Henricus Campe | Ioachimo Heinrico Campe]] conscripto, cui titulus est ''Robinson der Jüngere'', vestem Latinam induit. Liber translatus, qui ''Robinson Secundus'' inscribitur, Zullichoviae anno 1785 primo editus est.
 
== Opera ==
* [http://www.pantoia.de/Robinson/RS/RS1785_DIGI/Philipp-Julius-Lieberkuehn.pdf Bernd Platzdasch: Philipp Julius Lieberkühn (1754–1788). Skizze seines Lebens und Wirkens, Heidelberg 2012] (De vita Philippi Iulii Lieberkühn)
 
{{DEFAULTSORT:LieberkühnLieberkuhn, Philippus Iulius}}
[[Categoria:Nati 1754]]
[[Categoria:Mortui 1788]]