Quantum redactiones paginae "Iohannes Keplerus" differant

Content deleted Content added
+fasc.
pag. auxi
Linea 12:
 
Keplerus leges [[planeta|motuum planetarum]] invenit, quae ex nomine eius [[Leges Keplerianae]] appellantur. Hae leges fundamenta [[Isaacus Newton|Isaaci Newtoni]] theoriae [[Lex gravitationis universae|gravitationis universae]] factae sunt. In [[mathematica]] methodum [[Analysis numerica|numericam]] ad [[Integrale|Integralia]] evolvenda excogitavit, quae interdum ab opere eius ''Nova stereometria doliorum vinariorum'' "regula Kepleriana doliorum" vocatur. [[Logarithmus|Logarithmo]] calculando usum eiusdem in [[Germania]] pervulgavit. Ut etiam [[optica]] scientifice disputaretur effecit, quo ad inventiones a [[Galilaeus Galilaei|Galilaeo Galilaei]] [[telescopium|telescopio]] factas probandas adiuvit.
 
Keplerus initio [[Graecia (urbs)|Graeciae]] urbe in schola Protestantica mathematicam docuit, tum [[Praga]]e [[Tycho Brahe|Tycho Braheo]] in studiis astrologicis assistebat, quoad ille mortuus est, deinde [[Rudolphus II|Rudolpho II]] et [[Matthias|Matthia]] imperatoribus [[Lentia]]e munere mathematici publici fungebatur, denique, quod Keplerus Lentiae ob [[Reformatio Catholica|Reformationem Catholicam]] magis magisque impeditus est, anno [[1627]] astrologus aulicus generalis [[Albertus Wallensteinius|Wallensteinii]] factus [[Ratisbona]]e sedes collocavit, ubi anno [[1630]] mortuus est.
 
== Opera ==