Quantum redactiones paginae "Gilbertus Foliot" differant

controversiae iuraque
(controversiae criminaque)
(controversiae iuraque)
Conciliis multis multifariisque interfuit inter quos Remense (convocatum anno 1154), Lateranum Secundum (...1159, Londiniense (...1166), Westmonasteriense(...1175) nominari possunt. Conciliis maxime rebus Angliae pertinentibus, Clarendoniae (ubi ecclesiae libertates tractabantur) anno 1154, Northamptoniae (ubi inter regem archiepiscopumque iam Woodstockiae manifesta palam erupit discordia) anno 1164 ab Henrico Secundo convocatis magnam partem habuit.
 
Regi Stephano fidem semel professus Gilbertus reginae seu imperatrici Mathildae vinculis fortioribus adstrictus filio eius Henrico Plantagenistae adhaesit. Animositate crescente contra Becket permotus oboedientiae iuramentum post eius ad sedem Lundoniensem (cuius iura primaticia etiam vindicavit!) Herefordiensi translationem illi archiepiscopo prestare noluit. A papa Alexandro Tertio anno 1169 excommunicatus tribus post annis per Rotomagensium achiepiscopum Radulfum ab eo relevatus est.
 
Epistolae et chartae e scriptorio eius emissae multa de regionibus Angliae Walliae contiguis docent . Epistolae clericis, privatis,episcopis, baronibus, papae destinatae plurimas ad regem Henricum Secundum missas continent. Epistola (no. 108) Scti. Bernardi Clarevallensis abbatis elogium mortis eius nuntio accepto constituit. Epistola Multiplicem (no. 170) ad archiepiscopum Thomam missa crimina pluria ei infert...
712

recensiones