Quantum redactiones paginae "Hermaphroditus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 4:
'''Hermaphroditus''' ([[Graece]] {{polytonic|Ἑρμαφρόδιτος}}) fuit filius [[Aphrodite]]s et [[Hermes|Hermae]].
 
De quo sic poeta [[Ovidius]] : formosissimus adulescens factus cum iter per varias regiones faceret, forte quindecim vix annos natus in [[Caria|Cariam]] ad stagnum pervenit perlucidis undis amoenum. Sedes erat [[naiasNaiades|naiadis]] [[Salmacis]], quae statim viso puero amore exarsit atque venerem eum poposcit. At Hermaphroditus talium adhuc rerum imperitus eam repulit. [[Nympha]] autem primo paulum recessit sed mox latens puerum concupitum procul speculata est. Qui, solus relictus, liquidis undis adlectus in stagnum progressus natare coepit. Quod simul atque adspexit Salmacis, in lacum sese ipsa praecipitavit atque imprudentem praedam ingenti vi amplexa est nec Hermaphroditus, quamquam reluctans, angustos nexus laxare potuit. Quin etiam deos precata est naias ut numquam postea alter ab altero seiungi possent. Quo voto exaudito una forma in posterum fuerunt, nec mas nec femina sed utrumque.
 
Unde in [[Biologia|biologia]] hodieque virentia vel animalia -ut [[Cochlea (animal)|cochleae]] exempli gratia- quae utriusque sexus proprietates habent '''[[hermaphrodita]]''' dicuntur.