Quantum redactiones paginae "Philippus Iulius Lieberkühn" differant

Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Philippus Iulius Lieberkühn''', paedagogus sua aetate clarissimus, die [[4 Novembris]] [[1754]] in oppido Wusterhausen ad flumen Dosse in [[Prussia]] sito natus est. Obiit die [[1]] [[Aprilis]] [[1788]] [[Vratislavia|Vratislaviae]].
 
In [[Alma Mater Halensis|universitate studiorum Halensi]] in theologiam incubuit. Ab anno 1777 usque ad annum 1784 una cum amico suo Ioanne Stuve scholae Latinae oppidi [[Rupina | Neuruppin]] praefuit, quam primam omnium scholarum publicarum in [[Prussia]] praecepta [[Ioannes Bernardus Basedow | Ioannis Bernhardi Basedow]] observans reformavit. Deinde se [[Vratislavia|Vratislaviam]] contulit, ubi munere professoris theologiae asceticae exegeticaeque et inspectoris scholarum evangelicarum et rectoris gymnasii Elisabethani functus est. Primus libro illo ab [[Ioachim Henricus Campe | Ioachimo Heinrico Campe]] conscripto, cui titulus est ''Robinson der Jüngere'', vestem Latinam induit. Liber translatus, quaequi ''Robinson Secundus'' inscribitur, Zullichoviae anno 1785 primo editus est.
 
== Opera ==
Usor anonymus