Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
[[Fasciculus:Elagabalus Aureus Sol Invictus.png|right|thumb|[[Aureus]] Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti [[Quadrigae|quadrigis]] solemniter vehitur.]]
In religionibus antiquis '''baetulus'''<ref>[[Plinius Maior]] XXXVII,135.</ref> (graece βαίτυλος) est lapis sacer cui praesentiam divinam inesse credebant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas [[Meteorites|meteorites]] hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur. Apud [[Phoenices]] er [[Arabes]]<ref>[[Arnobius Maior|Arnobius]], ''Adversus nationes'' VI,11. Henricus Lammerts (1919), ''Le culte des bétyles et les processions religieuses chez les Arabes préislamites''. Confer lapidem nigrum in [[Arabia Saudiana|Arabia]] [[Mecca|Meccae]] hodieque veneratum.</ref> in primis hoc genus cultus floruit.
 
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.