Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
→‎De variis appellationibus: plura de appellationibus
Linea 11:
 
Hodie verba "Protestantes" sive "ecclesiae Protestanticae" et "ecclesiae Evangelicae" multis in linguis (non autem in lingua Anglica, vide infra) quasi synonyma sunt. In Germania, ubi reformatio coepit, plurimae ecclesiae reformationis se ipsas "evangelicas", non "protestantes", vocant. Etiam notio "ecclesia(e) reformationis" vel "ecclesia(e) reformatoria(e)" adhibetur. Praeterea sunt appellationes "Ecclesiae Lutheranae" sive "A.B." (id [[Confessio Augustana]]), quae ecclesiae ex [[Martinus Lutherus|Martini Lutheri]] reformatione profectae sunt, et "Ecclesiae reformatae" sive "H.B." ([[Confessio Helvetica]]), quae praecepta reformatorum Helveticorum [[Huldericus Zvinglius|Hulderici Zvinglii]] et [[Ioannes Calvinus|Ioannis Calvini]] sequuntur. Nonnullae consociationes hodiernae hanc distinctionem omittunt, ut puta [[Ecclesia Evangelica Bremensis]] et [[Ecclesia Unita Christi]] in [[Civitates Foederatae Americae|Civitatibus Foederatis Americae]].
 
Quod forma "reformata" a saeculo decimo quinto ad eas ecclesias designandas adhibita est, quae praecepta Calvinistica ac Zwingliana sequuntur<ref>Vide inter alia [http://books.google.at/books?id=4ZBfCyXBX2UC&printsec=frontcover&hl=de&source=gbs_ge_summary_r&cad=0#v=onepage&q&f=false Historia ecclesiae reformatae, in Hungaria et Transylvania ... ]</ref>, saepe formae "reformatoria"<ref>Vide inter alia: [http://books.google.com.au/books/about/Analecta_reformatoria.html?id=EiYMAAAAIAAJ Analecta Reformatoria]</ref> et "protestans" et "protestantica" [[synonymia|synonyma]] usurpantur, cum ad plures vel omnes Protestantismi factiones refertur.
 
[[Saeculum 20|Saeculo vicesimo]] lingua Anglica notiones "evangelical" et "evangelism" in usu venerunt, quae doctrinam [[theologia|theologicam]] intra ecclesias Protestanticas significant, quae a [[Pietismus|Pietismo]] Germano, [[Ecclesiae Methodistae|Methodismo]] Anglico et "[[Christiani renati|Christianesimo renato]]" [[saeculum 19|saeculi undevicesimi]] repetunt. Haec verba a notione "Protestantes" sive "Evangelici" sensu latiore distiguenda sunt, cum "Christiani renati" in omnibus ecclesiis Protestantibus et interdum etiam in Ecclesia Catholica inveniuntur.