Quantum redactiones paginae "Metonymia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 59:
: {{Polytonic|(Frigus pluviaque) prohibentur '''pellibus''' manicatis.}}     ([[Lucius Iunius Moderatus Columella|Col.]] 1.9)
 
in quibus ''aes argentum aurum'' per metonymiam [[Nummus|nummum]] (aeneum, argenteum, aureum) designant, cum ''ferrum'' pro gladio, ''plumbum'' pro globo plumbeo, ''pellis'' pro veste coriacea dicantur. Haec etiam [[synecdoche]]s loco numerari possunt.
 
=== Id quod efficit pro eo quod efficitur ===
Linea 126:
 
Etiam nationes interdum rebus sibi peculiaribus notae sunt, ut Macedones praelonga hasta, quam ''sarisam'' vocabant, et Galli telo, quod ''materis'' aut ''matara'' appellatur. Quorum instrumentorum mentionem facit auctor ''Rhetoricae ad Herennium'': "si quis Macedones appellarit hoc modo: ''Non tam cito '''sarisae''' Graeciae potitae sunt'', aut idem Gallos significans: ''nec tam facile ex Italia '''materis''' Transalpina depulsa est''."
 
== Metonymia quantitativa ==
Metonymia quantitativa sive '''synecdoche''' [[Synecdoche|suo loco]] tractatur. Hic satis est verbis Quintiliani (''Inst.'' 8.6.19-21) uti, quia res gravissimas commemorat:
 
: "Haec ([[sc.]] synecdoche) variare sermonem potest, ut ex uno pluris intellegamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra, liberior poetis quam oratoribus. Nam prorsa, ut ''mucronem'' pro gladio et ''tectum'' pro domo recipiet, ita non ''puppem'' pro navi nec ''abietem'' pro tabellis, et rursus, ut pro gladio ''ferrum'', ita non pro equo ''quadrupedem''. Maxime autem in orando valebit numerorum illa libertas. Nam et Livius saepe sic dicit: ''Romanus proelio victor'', cum Romanos vicisse significat, et contra Cicero ad Brutum ''populo'' inquit ''imposuimus et oratores visi sumus'', cum de se tantum loqueretur. Quod genus non orationis modo ornatus sed etiam cotidiani sermonis usus recipit."
 
 
Line 134 ⟶ 139:
 
== Bibliographia ==
* Cruse, D.A. (1979). On the transitivity of the part-whole relation. ''Journal of Linguistics'' 15: 29-38.
* Fass, Dan (1997). ''Processsing Metaphor and Metonymy.'' Stanford, CA: Ablex.
* Hofmann, Johann Baptist & Szantyr, Anton (1965) ''Lateinische Syntax und Stilistik''. München: Beck. (Handbuch der Altertumswissenschaft, 2:2.)
* Lausberg, Heinrich (2008) ''Handbuch der Literarischen Rhetorik: Eine Grundlegung der Literaturwissenschaft''. Stuttgart: Franz Steiner Verlag.