Quantum redactiones paginae "Uncia (pondus et nummus)" differant

m
r2.7.3) (automaton addit: war:Onza; mutationes minores
m (r2.7.3) (automaton addit: nn:Unse)
m (r2.7.3) (automaton addit: war:Onza; mutationes minores)
[[Fasciculus:Vecchi 013.jpg|thumb|right|300px|[[Aes grave]] : uncia aenea grano hordei signata. Circa 275 a.C.n. 26gr.53. Prope granum globulus unus = uncia.]]
Apud antiquos Romanos uncia erat [[Mensurae Romanae|mensura]] (longitudinis, areae, ponderis...) duodecimam partem praecipuae [[Unitas|unitatis]] valens. Item fuit nummus [[Aes|aeneus]] duodecimam partem [[As|assis]] valens, praecipue tertio saeculo a.C.n. signatus. Post [[Imperium Romanum|imperium Romanum]] quoque in pluribus regionibus Europae uncia remansit mensura ponderis tralaticia, ita ut hodieque pretium unciae [[Aurum|auri]] ceterorumque metallorum pretiosorum toto orbe terrarum in mercatibus quotidie aestimatur.
 
Nomen ipsum ab ''uno'' derivatum est<ref>[[Varro Reatinus|Varro]] LL V,171. Ernout et Meillet, ''Dict. etym. de la langue latine''.</ref> (confer cum "''unico''", similiter suffixum).
== Roma antiqua ==
=== De mensura ===
Romani unciam ut mensuram usurpabant inter alia :
* ad [[Longitudo|longitudinem]] metiendam. Tum duodecimam partem [[Pes|pedis]] valebat, id est circiter 2cm50. Unde vocabulum anglicum "''inch''" ductum est. Vide etiam [[Pollex]].
* ad [[Area (geometria)|aream]] metiendam. Tum duodecimam partem [[mensura Romana|iugeri]] valebat, id est 2400 [[mensura Romana|pedes quadratos]]<ref>[[Columella]] V,1,10</ref>.
* in primis tamen ad [[Pondus|pondus]] metiendum, ubi duodecimam partem [[Libra pondus|librae]] valebat, id est circiter 27gr.
 
=== De nummo ===
Tertio saeculo a.C.n. ineunte cum Romani [[aes grave]] conflare coeperunt, quae prima eorum res nummaria fuit, [[as]] ob id ipsum ''libralis'' dictus libram aeris pendebat, uncia vero duodecimam partem eius, id est circiter 27gr. Uncia globulo unico valorem declarante cognoscebatur, eodem modo quo [[Sextans (nummus)|sextans]] duobus globulis, [[Quadrans|quadrans]] tribus, [[Triens (nummus)|triens]] quatuor signati erant quia duas, tres vel quatuor uncias pendebant et valebant. Divisiones quoque [[semuncia]] et [[quartuncia]] nonumquam emissae sunt.
 
In magno discrimine secundi belli Punici paucis annis assis pondus sexiens imminutum est ita ut as sextantarius dictus sit et circiter 54gr. pependerit. Circa 200 a.C.n. etiam unciarius factus est. A quo tempore uncia, qui minimus et vilissimus nummus factus erat (paulo plus quam 2 gr. pendere debebat), raro percussus est.
: ''Suom defrudans genium compersit miser''<ref>[[Phormio (Terentius)|Phormio]] 43-44</ref>
 
== Temporibus modernis ==
[[Fasciculus:1 oz of fine gold.jpg|right|thumb|Uncia Trecensis auri.]]
Medio aevo non iam duodecimam sed plerumque sedecimam partem librae uncia valebat ; at aliud alibi pondus librae et unciae fuit : itaque cognomine geographico definiebatur : exempli gratia libra [[Parisius|Parisiensis]]. Hodieque uncia quaedam 28gr.349 valens (nota oz) apud quasdam nationes [[Anglice|anglice]] loquentes, quae fuerunt partes [[Imperium Britannicum|imperii Britannici]], in usu cotidiano usurpatur, etiamsi ubique decimalis ratio [[Gramma|grammaque]] in publicis rebus magis in dies dominatur.
 
In auro et metallis pretiosis uncia mensura internationalis est, quae valet 31gr.1034768. Uncia [[Trecae|Trecensis]] dicitur ab urbe [[Trecae|Trecis]], et duodecimam partem hodie inusitatae librae Trecensis pendet.
 
== Fontes ==
=== Antiqui ===
* [[Plinius maior|Plinius Maior]], libro XXXIII [[Naturalis historia (Plinius)|Historiae naturalis]], capitulo 13.
* Lucius Volusius Maecianus, ''de Assis distributione''
 
=== Moderni ===
* [[Gulielmus Budaeus]], ''De asse et partibus eius'', apud Iodocum Badium, 1514.
* Crawford, Michael H. (1985). ''Coinage and Money under the Roman Republic'', Methuen & Co. ISBN 0-416-12300-7
* Zehnacker, Hubert (1973). ''Moneta : recherches sur l'organisation et l'art des émissions monétaires de la République romaine (289-31 av. J.-C.)''. - Rome : École française de Rome ; Paris : diffusion de Boccard, 1973.
* Vide etiam eiusdem auctoris commentarium ad editionem Plinianam libri XXXIII, Parisiis, Les Belles Lettres,1983.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
[[ur:اونس]]
[[vi:Ounce]]
[[war:Onza]]
[[zh:盎司]]
85 330

recensiones