Quantum redactiones paginae "Metonymia" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 86:
=== Abstractum pro concreto ===
Nomen [[Venus|Veneris]], si originem respicias, deductum esse videtur a ''venere'', nomine tertiae declinationis olim in ''-s-'' cadenti. Quae nomina neutrius generis esse solent et item abstracta. Sed postquam ad deam amoris personificandam adhibitum est, genus naturale adsumpsit, quo facto etiam nomen commune ''venus'' in femininum genus redactum est. Etiam ''auguri'' eiusdem modi mutatio personalis accidisse videtur.<ref>Hofmann & Szantyr (1965: 745).</ref> Aliae divinae personificationes sunt, verbi gratia, ''Fama'' (Verg. ''Aen.'' 4.173 sq), ''Fors'' ([[Quintus Ennius|Enn.]] apud Cic. ''De off.'' 1.12.38), ''Iustitia'' ([[Aulus Gellius|Gell.]] ''[[Noctes Atticae|Noct.Att.]]'' 14.4.3).
 
Sed alia quoque nomina abstracta paene personarum obtinent vicem, ut docet Cicero: "Quo item in genere et virtutes et vitia pro ipsis, in quibus illa sunt, appellantur: '''''luxuries''' quam in domum inrupit'', et ''quo '''avaritia''' penetravit'', aut '''''fides''' valuit, '''iustitia''' confecit''" (Cic. ''De or.'' 3.168).
 
At nomina abstracta aliis quoque modis in metonymia facienda intersunt.<ref>De hac re v. Hofmann & Szantyr (1965: 745-753.</ref> Nomine abstracto persona vocatur aut maledice:
 
: {{Polytonic|Iste '''metus''' me macerat.}} (Plaut. ''[[Miles gloriosus (Plautus)|Mil.]]'' 1233)
: {{Polytonic|Sed eccam ipsa egreditur, nostri fundi '''calamitas'''.}} (Ter. ''[[Eunuchus (Terentius)|Eun.]]'' 79)
: {{Polytonic|Adhuc vivit haec '''pestis'''.}} (Cic. ''[[Epistulae ad familiares|Fam.]]'' 10.28.1)
 
aut benevole:
 
: {{Polytonic|Uxor mea meaque '''amoenitas''', quid tu agis?}} (Plaut. ''[[Casina (Plautus)|Cas.]]'' 229)
: {{Polytonic|Tulliola, '''deliciolae''' nostrae.}} (Cic. ''[[Epistulae ad Atticum|Att.]]'' 1.8.3)
: {{Polytonic|'''Desiderium''' meum.}} (cf. [[Gaius Valerius Catullus|Cat.]] 2.5)