Quantum redactiones paginae "Nicolaus Vitelli" differant

Content deleted Content added
vicificanda &c
nexus &c
Linea 1:
{{Vicificanda}}
 
Dux atque tyrannus a.D. 1468 [[Tifernum Tiberinum|Tiferni Tiberini]] rerum magna nece inimicorum suorum potitus est. A. D. [[1474]], eo dictatore, Tifernum Tiberinum a papa [[Sixtus IV|Sixto IV]] obsidione cinctum captumque est, Nicolaus ([[Italice]] ''Niccolò Vitelli'') autem in exilium ire coactus est. Obiit tamen Tiferni Tiberini a.D. 1486, postquam cives eum patrem patriae appellaverant.
De Nicolao Vitelli loquens doctissimus vir [[Iohannes Antonius Campanus]] his verbis utitur: "Civem unum nescio plus timeant an colant, formident an venerentur. Summam rerum quae ad statum pertinent mira concordia ad hunc deferunt: caeteris in rebus legibus parent. Denique huic non aliter assurgunt quam domino, non aliter attedunt quam parentem. Mirum est quanta sit hominis gratia, patrem patriae passim appellant. Si quid boni factum est in civitate, hunc praedicant auctorem; si quid commissum aliquando ad necessitatem et popularium studia ascribent. Vir est noticia rerum externarum incredibili; historiam Pii tenet ad unguem; loca situsque locorum exactissima diligentia, si rogetur, enarrat. Fuit sub Eugenio Romae, copiam librorum ingentem habet, inde rerum noticiam. Quicquid audit attendit, et si quid praete-riit reposcit ex integro. Aspectu est periocundo laeticia quadam ingenita: ridet semper, irascitur nunquam; modestia quanta nemini maior, par quam paucissimis."
 
==Nexus externi==
*[[:it:Vitelli (famiglia)|Famiglia Vitelli]] apud Vicipaediam Italianam
 
[[Categoria:Itali]]
[[Categoria:Viri publici]]
 
{{Nexus desideratiabsunt}}