Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
Linea 15:
 
== Historia ==
Iam ante saeculum decimum sextum varii homines aut motus, ut ecclesiam emndarentemendarent, enisi sunt, qui partim intra ecclesiam Catholicam permanebant (ut puta varii [[ordo religiosus|ordines]] et [[Devotio moderna]]), partim ut [[Haeresis|haeretici]] ecclesia expulsi vexatique sunt (sicut [[Petrus Valdes]] aut [[Ioannes Wycliffe]]), qui ultimi Protestantismi praecursores haberi solent.
 
Tamen verum initium Protestantismi est illa supradicta [[Protestatio Spirensis]] anni [[1529]]. Principes, quorum primus [[Carolus V (imperator)|Carolus V]] imperator, de unitate imperii timentes varia consilia contra reformationem ceperunt, quae ad bella atrocia duxerunt, quorum maxima erant illa in [[Huguenoti|Huguenotos]] in [[Francia]] et [[Bellum tricennale]], quo fere tota [[Europa]] arrepta et praecipue [[Germania]] devastata est. Etsi iam [[1555]] confessio Lutherana [[Pax Augustana|Pace Augustana]] agnita erat, tamen anno [[1648]] demum [[Pax Westphalica|Pace Westphalica]], qua etiam confessio Reformata approbata est, novo ordine perpetrato, quo cuique dominatori religionem in territorio suo statuere liceret ("[[cuius regio eius religio]]"), pax facta est. [[Anabaptistae]] et alii motus sic dictae "[[Reformatio radicalis|reformationis radicalis]]" in Germania et in plurimis terris Europaeis qualicumque agnitione prohibiti sunt. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], ubi Catholicis, cum minor incolarum pars essent, [[tolerantia]] Protestantium opus erat, bella inter confessiones exorta non sunt.