Quantum redactiones paginae "Protestantes" differant

Content deleted Content added
→‎Historia: +critica biblica
→‎Historia: plures theologi
Linea 19:
Tamen verum initium Protestantismi est illa supradicta [[Protestatio Spirensis]] anni [[1529]]. Principes, quorum primus [[Carolus V (imperator)|Carolus V]] imperator, de unitate imperii timentes varia consilia contra reformationem ceperunt, quae ad bella atrocia duxerunt, quorum maxima erant illa in [[Huguenoti|Huguenotos]] in [[Francia]] et [[Bellum tricennale]], quo fere tota [[Europa]] arrepta et praecipue [[Germania]] devastata est. Etsi iam [[1555]] confessio Lutherana [[Pax Augustana|Pace Augustana]] agnita erat, tamen anno [[1648]] demum [[Pax Westphalica|Pace Westphalica]], qua etiam confessio Reformata approbata est, novo ordine perpetrato, quo cuique dominatori religionem in territorio suo statuere liceret ("[[cuius regio eius religio]]"), pax facta est. [[Anabaptistae]] et alii motus sic dictae "[[Reformatio radicalis|reformationis radicalis]]" in Germania et in plurimis terris Europaeis qualicumque agnitione prohibiti sunt. In [[America Septentrionalis|America Septentrionali]], ubi Catholicis, cum minor incolarum pars essent, [[tolerantia]] Protestantium opus erat, bella inter confessiones exorta non sunt.
 
[[Saeculum 18|Saeculo duodevicesimo]] in multis terris, quibus Protestantismus praevaluit, quaedam rationes Protestantismo propriae [[philosophia]] [[Aevum Illuminationis|Luminum]], quae dicitur, maturata magis magisque vicerunt, imprimis ultroneitas et fides personalis, quae iam [[saeculum 17|saeculo decimo septimo]] in terris linguae Anglicae a sic dictis "[[Dissenters]]" appetitae erant. Qui perfectam ecclesiae a re publica separationem postulabant. Postquam etiam in Europa continentali in terris Protestantibus sententia rem publicam "saecularem" (a religione separatam) esse magis magisque approbata est, etiam [[ius divinum]] et [[ius civile]], quod adhuc plerumque [[ius naturale]] habebatur, disiuncta sunt. Praeterea ratione aetatis luminum etiam [[ars critica|artem criticam]] in libris [[Biblia|Bibliorum]] interpretandis adhiberi coeptum est, ex quo [[critica biblica]] nata est. [[Martinus Lutherus]] quidem iam [[Medium Aevum|mediaevalem]] [[Quattuor sensus scripturae|quadriplicis sensus scripturae]] doctrinam reprobaverat solum [[Quattuor sensus scripturae|sensum litteralem]] approbans. Multi theologi a [[Hugo Grotius|Hugone Grotio]] incipiente ("interpretatio grammatica") usque ad hos dies coepta continuaverunt (ut puta [[Fridericus Schleiermacher]], [[Ferdinandus Christianus Baur]], [[Adolphus de Harnack]] aut [[Paulus Tillich]]).
 
Ecclesiae reformationis doctrinas valde diversas profitentur, a positionibus distincte [[Conservatismus|conservatoriis]] (sicut Ecclesia Lutherana – Missouri Synodus) usque ad opiniones a traditione maxime differentes ("[[liberalismus|liberales]]"). [[Saeculum 20|Saeculo vicesimo]] factionis "liberalis" in Europa fuerunt [[Fridericus Gogarten]], [[Rudolphus Bultmann]], [[Gerardus Ebeling]], [[Ernestus Fuchs]], [[Ernestus Käsemann]] et [[Guntherus Bornkamm]], factionis modice conservatoriae [[Eduardus Thurneysen]], [[Theodoricus Bonhoeffer]], [[Helmut Thielicke]], [[Carolus Barth]] et discipuli eius, factionem conservatoriam theologi traditionis [[Pietismus|pietisticae]] et [[Christiani renati|Christianesimi renati]] occupaverunt. Ecclesiae Americanae propter [[Paulus Tillich|Paulum Tillich]] etiam [[Ricardus Niebuhr|Ricardum Niebuhr]] et [[Reinhold Niebuhr]] eximios theologos habuerunt. Alii theologi [[Oecumenismus|Oecumenismum]] foverunt, sicut [[Nathan Söderblom]] et [[Gulielmus Adolphus Visser ’t Hooft]]. [[Saeculum 21|Saeculo vicesimo primo]] ineunte res theologicae mutatae non sunt.
 
== Illustres reformatores et [[Theologia|theologi]] et Protestantes ==