Quantum redactiones paginae "Daphne (mythologia)" differant

Content deleted Content added
Linea 11:
[[Fasciculus:Apollo and Daphne.jpg|thumb|right| Apollo et Daphne. Tabula quinto decimo saeculo picta.]]
 
Iam ab antiquitate exeunte et per omne medium aevum Christiani auctores<ref>E.g. [[Iulius Firmicus Maternus|Firmicus Maternus]] XII,3 etc.</ref> castitatem Daphnes celebraverunt, ut quae etiam Apollini, iuveni deo ac formoso restitisset. Haec interpretatio in commentariis moralibus [[Ovidius|Ovidii]] vulgata est, qui quarto et quinto decimo saeculis floruerunt.
Italicus vero poeta [[Petrarcus]] ([[1304]]-[[1374]]) in hac fabula agnovit velut imaginem sortis poeticae et amoris sui in Lauram, puellam nobilem quam in libro Carminum (italice ''Canzoniere'') celebravit. Nam Laura in lingua Italica idem est atque Daphne in lingua Graeca. Poeta et ipse puchritudinem semper fugientem persequitur, et postquam ipsa effugit, laurea tamen corona (id est gloria poetica) caput cingit. Scilicet amor pulchri vim poeticam tribuit. Multa post saecula et Germanicus poeta [[Henricus Heine]] hoc thema similiter retractavit.