Quantum redactiones paginae "Iulius Firmicus Maternus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Iulius Firmicus Maternus''' est scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi floruit. [[Syracusae|Syracusanum]] se ipse dicit sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus. Duo opera eius exstant, uno manuscripto sedecimo saeculo invento servata :
*octo libri ''Matheseos'' circa 335 scripti in quibus de [[astrologia]] et genethlialogia disputat secundum doctrinam [[Neoplatonismus|neoplatonicam]]. Nondum Christianus erat. Hoc opus [[Senatus Romanus|senatori]] [[Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus|Egnatio Lolliano]] dedicatum est.
*''De errore profanarum religionum'' inliber uno manuscripto sedecimo saeculo invento servatus. In quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque [[Christianismus|Christianismum]] aemulabantur. Hoc opus [[Imperatores Romani|imperatoribus]] [[Constans|Constanti]] et [[Constantius II|Constantio II]], filiis [[Constantinus Magnus|Constantini Magni]], dedicatum est.
 
[[Crater]] Firmicus in [[Luna (satelles)|luna]] ex eius nomine appellatur, quia astrorum studio operam dederat. Sed a Christianis auctoribus posterioribus vel ignoratus vel neglectus est.