Quantum redactiones paginae "Iulius Firmicus Maternus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1:
'''Iulius Firmicus Maternus''' est scriptor Latinus qui prima parte quarti saeculi, ut videtur, floruit. [[Syracusae|Syracusanum]] se ipse dicit sed quo anno vel quo loco natus mortuusque sit nescimus. Duo opera eius exstant, uno manuscripto sedecimo saeculo invento servata :
*octo libri ''Matheseos'' circa 335 scripti in quibus de [[astrologia]] et genethlialogia disputat secundum doctrinam [[Neoplatonismus|neoplatonicam]]. Nondum Christianus erat. Hoc opus [[Senatus Romanus|senatori]] [[Quintus Flavius Maesius Egnatius Lollianus|Egnatio Lolliano]] dedicatum est.
*''De errore profanarum religionum'' in quo libro circa 345 scripto, iam Christianus factus, vehementer in ritus mysteriaque religionum orientalium invehitur, quae tunc temporis in Imperio Romano florebant atque [[Christianismus|Christianismum]] aemulabantur. Hoc opus imperatoribus [[Constans|Constanti]] et [[Constantius II|Constantio II]], filiis [[Constantinus Magnus|Constantini Magni]], dedicatum est.
==Editiones==
*Robertus Turcan (editor), ''L'erreur des religions païennes'' Parisiis, Les Belles Lettres, 1982. ([[Collection des Universités de France]]), 447 p. [Textus, versio Francogallica et notae.]