Quantum redactiones paginae "Cathedra" differant

671 octeti additi ,  8 years ago
+ex cathedra (dogma), locus cathedrae
(+notae)
(+ex cathedra (dogma), locus cathedrae)
[[Fasciculus:Cathedra Petri.jpg|thumb|Cathedra Petri]]
[[Cathedra Petri (artificium)|Cathedra Petri]] in abside principali [[Basilica Vaticana|Basilicae Sancti Petri]] ([[Roma]]e) collocata est exemplum cathedrae notissimum. Thronum magnitudine plus quam verum repraesentat, qui annis [[1657]]-[[1666]] a [[Ioannes Laurentius Bernini|Ioanne Laurentio Bernini]] [[Alexander VII|Alexandro VII]] auctore (rexit [[1655]]–[[1667]]) creatus est. Tegimentum aeneum sellam ligneam includit, quae secundum traditionem cathedra Petri fuisse dicitur. Veri simile est sellam [[Saeculum 9|saeculo nono]] pro coronatione [[Carolus Calvus|Caroli Calvi]] confectam et post festum coronationis papae vel Basilicae Vaticanae donatam est. Cathedra Petri liturgica, i.e. cathedra episcopi Romani, in [[Archibasilica Sanctissimi Salvatoris|Basilica Lateranensi]] invenitur.
 
== Ex cathedra ==
Notio "ex cathedra" usui est ad pronuntiationes publicas [[papa]]e denotandas, cum totum orbem docet. Hoc in casu cathedra potentiam docendi significat. Secundum doctrinam [[Ecclesia Catholica Romana|Catholicam]] papa e cathedra loquens [[infallibilitas pontificalis|infallibilitate]] in rebus fidei ac morum pollet.
 
== Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae) ==
Cathedra Sancti Augusti inter antiquissimas cathedras numeratur, quae adhuc sunt in usu. Nomen trahit a primo [[archiepiscopus|archiepiscopo]] [[Cantuaria]]e, Sancto [[Augustinus Cantuariensis|Augustino Cantuarensi]], qui anno [[604]] mortuus est. Cathedra ex [[marmor]]e facta (aut ab insula Purbeck aut ab urbe Bethesdae, Gwynedd oriundo) a spatio temporis inter saeculum sextum et duodecimum repetit. [[Ecclesia cathedralis Cantuarensis]], ubi cathedra collocata est, sellam olim partem sepulcralis [[Thomas Becket]] monumenti, quod interim destructum est, fuisse affirmat.<ref>[http://www.canterbury-cathedral.org/ Situs cathedralis Cantuarensis]</ref>. A temporibus antiquis adhibita est ad archiepiscopum Cantuarensem tertium inthronizandum: Primum in [[presbyterium|presbyterio]] in cathedra collocatur ut [[espiscopus]] [[dioecesis|dioecesanus]], deinde in [[Capitulum (architectura)|capitulo]] ut [[abbas]] titularis, tertium in cathedra Sancti Augusti ut [[Archiepiscopus Cantuarensis|Primas totius Angliae]]. Cathedra non nisi ad hanc celebrationem impenditur. Altera cathedra exstat, qua archiepiscopus aliis in causis utitur.
 
== ExLocus cathedracathedrae ==
Antiquitus traditus cathedrae locus erat in [[apsis|apside]] post [[altare]] principale, quo loco in [[basilica|basilicis]] [[Imperium Romanum|Romanis]], quae primis ecclesiis Christianis exemplo erant, magistratus sedes eorum habuerunt. Cum [[Medium Aevum|Medio Aevo]] altare ad apsidis murum collocatum sit, cathedra in [[presbyterium|presbyterii]] latus (plerumque sinistrum) posita esse solebat.
 
== Positio ==
 
=== Ecclesia Catholica Romana ===
 
=== Ecclesiae Orthodoxae ===
 
== Vide etiam ==
*[[Cathedra Petri]]
*[[Cathedralis]]
 
== Notae ==
13 995

recensiones