Quantum redactiones paginae "Cathedra" differant

1 279 octeti additi ,  8 years ago
 
== Cathedra Sancti Augustini (Cantuariae) ==
[[Fasciculus:Chair5a.jpg|thumb|left| Cathedra Sancti Augustini in [[Ecclesia cathedralis Cantuarensis|Ecclesia cathedrali Cantuarensi]].]]
Cathedra Sancti Augusti inter antiquissimas cathedras numeratur, quae adhuc sunt in usu. Nomen trahit a primo [[archiepiscopus|archiepiscopo]] [[Cantuaria]]e, Sancto [[Augustinus Cantuariensis|Augustino Cantuarensi]], qui anno [[604]] mortuus est. Cathedra ex [[marmor]]e facta (aut ab insula Purbeck aut ab urbe Bethesdae, Gwynedd oriundo) a spatio temporis inter saeculum sextum et duodecimum repetit. [[Ecclesia cathedralis Cantuarensis]], ubi cathedra collocata est, sellam olim partem sepulcralis [[Thomas Becket]] monumenti, quod interim destructum est, fuisse affirmat.<ref>[http://www.canterbury-cathedral.org/ Situs cathedralis Cantuarensis]</ref>. A temporibus antiquis adhibita est ad archiepiscopum Cantuarensem tertium inthronizandum: Primum in [[presbyterium|presbyterio]] in cathedra collocatur ut [[espiscopus]] [[dioecesis|dioecesanus]], deinde in [[Capitulum (architectura)|capitulo]] ut [[abbas]] titularis, tertium in cathedra Sancti Augusti ut [[Archiepiscopus Cantuarensis|Primas totius Angliae]]. Cathedra non nisi ad hanc celebrationem impenditur. Altera cathedra exstat, qua archiepiscopus aliis in causis utitur.
 
== Ex cathedra ==
13 995

recensiones