Quantum redactiones paginae "Cogitatio" differant

m
m (r2.7.1) (automaton addit: ro:Gândire)
 
== De cogitandi libertate ==
{{Main|Libertas cogitandi}}
 
Liberi hominis est cogitata sua sine metu poenarum aliarumve sanctionum edicere. Itaque [[libertas sentiendi|libertas cogitandi]] non modo res mentis complectitur, sed etiam ad cogitata cum aliis communicanda pertinet. In libera atque aperta re publica cives hac cogitandi ac loquendi libertate utuntur aut uti possunt, cum in clausa civitate a [[tyrannus|tyranno]] recta ''parrhesia'' sive loquendi fiducia populo absit. Notissimum ferme clausae civitatis exemplum a [[Georgius Orwell|Georgio Orwell]] descriptum est libro ''[[1984 (liber)|1984]]'' inscripto. Hac in civitate factio quaedam arcana a "fratre maiore" recta efficaciter id agit, ut cogitandi libertas quam maxime deminuatur, et continuo cives observat animisque moderatur, ne quid clam quidem significare possint. [[Frater]] ille maior praesertim in [[Newspeak|"neolingua"]] (''Newspeak'') fingenda elaborat, qua cives non solum vetita edicere sed etiam vetita cogitare nequeant: hoc pacto crimina cogitationis esse peritura, cum uno tantum verbo unaquaeque res significanda circumscripte, omnibus omissis [[connotatio]]nibus significetur.
 
Orwell opere suo de [[Totalitarismus|totalitarismo]] praemonere voluit. Ex eo, quod ipse passus erat [[Bellum Orbis Terrarum Secundum|bello mundano secundo]], eum de [[Stalinismus|stalinismo]] monere voluisse concludi potest, et quidem scimus librum ''1984'' in [[Unio Sovietica|Unione Sovietica]] tum interdictum fuisse. Sunt etiam qui neolinguam cum [[Comitas politica|politicae comitatis]] adfectatione comparent.<ref>"Newspeak is 'politically correct' speech taken to its maximum extent" ('Neolingua est sermo ad extremam 'comitatem politicam' perductus').</ref> Comitas enim politica non solum ad bonos mores pertinet—nempe ad talem loquendi modum, quo usi quid dicant cogitant, ne quod cogitant dicant—sed etiam nova vocabula a periculosis connotationibus purgata creando impedire tendit, ne quis talibus quae inhumanae existimantur notionibus cogitare quidem possit.
 
== Notae ==
5 194

recensiones