Quantum redactiones paginae "Vicipaedia:Taberna/Tabularium 18" differant

→‎proelia: nova pars
(→‎proelia: nova pars)
:::Ah, videmus Irenaeum sic explicavisse: "movit Barocum ad Barocus: In lingua Germanica et aliquibus Slavonicis linguis velut Serbica, quarum proprium est, ut genus masculinum neutrumque diiudicent, huius aetatis nomen masculini generis est. Quarum exemplum linguam Latinam sequi oportere)." Quid putant alii usores? [[Usor:IacobusAmor|IacobusAmor]] ([[Disputatio Usoris:IacobusAmor|disputatio]]) 21:44, 23 Septembris 2012 (UTC)
::::In lingua Theodisca verbum vel masculini vel neutri generis est (der Barock, das Barock), ut libet, item in lingua Cecha. Aliter aliis in linguis (m./f./n.). - Etymologia verbi incerta est: Plurimi verbum lusitanicum "pérola barocca" (margarita imperfecte rotunda) originem ducunt, Benedetto Croce (Storia della Età barocca in Italia, 1929) terminum technicum artis logicae profert (barocco esse verbum artificiale ad quarti modi secundam figuram syllogismi memorandam confectam; ex quo significationem "obliquus", "intortus" exstitisse), pars verbum a pictore Barociano Federigo Barroci, alii ab architecto Giacomo Barozzi (= Vignola) repetunt. Denique etiam verbum Italicum parrucca (capillamentum) profertur. (Fons: Emrich Wilhelm, Deutsche Literatur der Barockzeit, Königstein 1981, p. 14s.); Verbum Theodiscum "Barock", quod quidem scio, a Iacobo Burckhardt saeculo undevicesimo medio in historiam artis introductum est, unde in alias linguas emanavit.--[[Usor:Utilo|Utilo]] ([[Disputatio Usoris:Utilo|disputatio]]) 16:03, 24 Septembris 2012 (UTC)
 
== proelia ==
 
Notavi mores tres apud nos:
 
*proelium apud Labacum
*proelium Labaci
*proelium Labacense
 
interdum etiam
 
*proelium pro Labaco
*proelium ad Labacum
*proelium iuxta Labacum
 
Rogo vos, amici docti, quale proelium sit quali praeferendum?
15 393

recensiones