Quantum redactiones paginae "Physica particularum elementarium" differant

Content deleted Content added
Linea 115:
Quamquam alia particula boson [[Higgs]] (cuius nomen physici Britannici [[Petrus Higgs|Petro Higgs]] honoris causa fictum est) nondum inventa erat, theoria canonica eam maxime requirit, quia sine ipsa particulae elementariae [[massa]]m non haberent. Nam mense Iulio [[2012]] haec particula inventa sunt. Ergo, firmiter [[Higgs]] esse creditur. In summa, theoria canonica suadet 61 particulas esse, ut facile videtur: 6 leptones, 6 antileptones, 18 = 6 x 3 quarca, 18 = 6 x 3 antiquarca (unumquodque quarcum 3 ''colores'' dissimiles habere potest, qui sunt: ''ruber'' (R), ''viridis'' (V), ''caeruleus'' (C)), 8 gluones, 3 bosones imbecilles, 1 photon, 1 boson Higgs.
 
Omnes particulae aut [[boson]] aut [[fermion]] sunt, quod ex [[volubilitas|volubilitate]] ([[lingua Anglica|Anglice]]: ''spin'') pendet: particula volubilitate [[numerus integrusinteger|numero integro]] boson est, volubitatate numero semi-integro autem fermion. Secundum theoriam canonicam, omnia quarcia leptonesque (volubilitate = 1/2) sunt fermiones, dum ceteri, et Higgs et particulae vis mediante, (volubilitate = 0) sunt bosones.
 
Theoria canonica postulat tres vires esse praeter vim gravitatis, quae sunt: electromagnetica, imbecillis, et fortis. Insequente tabula magnitudines harum virium ostenduntur. Quamquam theoria canonica [[vis gravitatis|vim gravitatis]] non describit, difficultas non est seria propter imbecillitatem gravitatis vis (vide in tabula quam parva est gravitatis magnitudo relativa!). Quam ob rem, nulla experimenta usque hodie vim gravitatis inter particulas elementarias detegerunt, ideoque effectus gravitatis neglegere possumus.