Quantum redactiones paginae "Glottis" differant

103 octeti additi ,  10 years ago
m
~
m (automaton addit: ro:Glotă)
m (~)
[[Fasciculus:Arytenoid cartilage.png|thumb|250px|Cartilago arytaenoidea (littera C indicata).]]
 
'''Glottis''' ([[Lingua Graeca antiqua|Graece]] {{Polytonic|γλωττίς}} 'lingula') sive '''rima glottidis''' est bifida [[Plica vocalis|plicarum vocalium]] et [[Cartilagines arytaenoideae|cartilaginum arytaenoidearum]] apertura, qua flumen aëris ex [[pulmo]]nibus emeans in sonoram aut surdam aut adspiratam [[Vox|vocem]] redditur. Itaque rimae glottidis duae sunt species:
Plicis vocalibus in glottide vibrantibus, murmurillum quoddam aut sonoritas verticoso aëris flumini additur. Qua vibratione plicarum [[Pronuntiatio sonora|pronuntiationes sonorae]] fiunt. Abductis autem plicis vocalibus, flumen aëris sine vibrationibus permeat [[Pronuntiatio surda|pronuntiationem surdam]] efficiens. Quantum momenti etiam rima cartilaginum in pronuntiatione habeat, hic explicabitur.
 
== Formae glottidis ==
[[Fasciculus:Glottis positions.png|thumb|250px|Figurae glottidis.]]
Rima glottidis multis modis variari potest. Septem formae inter se distingui solent, e quibus in figuris iuxta positis sex exponuntur.
* Fɪɢᴜʀᴀ A: Et plicarum vocalium et cartilaginum rimae plene adductae sunt. Huius modi positione momentanea [[clusilis glottidalis]] fit, quae [[Abecedarium Phoneticum Internationale|signo API]] [ʔ] notatur.
* Forma septima ea est, quae "phonatio rimosa" appellari possit. Nempe enim plicae vocales adductae quidem sunt, sed tantulum aëris, ut adspiratio sonora profluat, permittunt; cartilaginum autem rima aperta est. Quae profluentia vocalium circumiacentium sonoritate nascitur. Constat Latinum /h/ [[phonema]] inter vocales [[Fricativa glottidalis sonora|fricativam glottidalem sonoram]] {{IPA|[ɦ]}} fuisse et ad evanescendum pronam; verbi gratia ''vehemens'' ['weɦeme:ns] > ''vemens'' ['we:me:ns].
 
== De termino ''glottidis'' ==
Ut ''li(n)gula'', etiam {{Polytonic|γλωττίς}} multas res uno aliove modo ad linguam pertinentes significat. Notio [[Anatomia|anatomica]] apud [[Claudius Galenus|Galenum]] (''De usu partium'' 7.13) legitur, qui hunc usum ab harundinis orificio (ut in [[Lucianus Samosatensis|Luciani]] ''[[Harmonides (Lucianus)|Harmonida]]'' 1) transtulisse videtur. Primum ''glottidis'' testimonium Latinum videtur redditum esse a [[Gaius Plinius Secundus|Plinio]] (''[[Naturalis historia (Plinius)|Nat.]]'' 10.33.67 ''glottis praelongam exserit linguam, unde ei nomen''). Hic de ave agi videtur, cuius mentionem [[Aristoteles]] facit in ''[[Historia animalium (Aristoteles)|Historia animalium]]'' 597b16.
 
[[Categoria:Apparatus respiratorius]]
 
[[Categoria:Caput et collum humana]]
 
[[Categoria:Larynx]]
[[Categoria:Phonetica]]
[[Categoria:Vox humana]]
 
[[ar:مزمار الحنجرة]]
99 685

recensiones