Quantum redactiones paginae "Iacobus Minor (apostolus)" differant

Content deleted Content added
EmausBot (disputatio | conlationes)
comm. rescripsi
Linea 1:
[[Fasciculus:Jakobus2.jpg|thumb|Iacobus minor, imago anno [[1850]]]]
 
'''Iacobus''' ([[Graece]] {{polytonic|(Ἰάκωβος}}) fuit filius Alphaei et unus e duodecim [[apostolus|apostolis]] ab [[Iesus Christus|Iesu Christo]] electis (Mt 10,3; Mc 3,18; Lc 6,15; Act 1,13). Tantum in apostolorum indicibus invenitur, ubi semper ultimus ponitur. Nihil aliud de eo in [[Novum Testamentum|Novo Testamento]] narratur.
'''Iacobus''', qui dicitur '''Minor''', filius Alphaei sive Cleopae et Mariae, frater Ioseph et Simonis et Iudae Thaddaei, Domini sobrinus erat. Ob austeram vitam, diligentem orationem et constantem Legis observationem magnam adeptus est auctoritatem inter Christi discipulos. Resurrectionis [[Iesus Christus|Iesu]] testis, locum ita eximium inter fratres cepit, ut [[Ecclesia]]e columna videretur esse. Eum [[Sanctus Petrus|Petrus]], postquam a carcere liberatus est, de liberatione docere curavit; ad eum videndum [[Sanctus Petrus|Paulus]] [[Hierosolyma]]s petivit. In Concilio Hierosolymitano contionatus, fratres admonuit, ne gentes paterentur Legibus [[Moyses|Moysi]] inquietari. Ecclesiae, quae erat Hierosolymis, per triginta annos praefuit. Pro [[Religio Iudaica|Iudaeis]] per orbem dispersis, qui [[Religio Christiana|christianam religionem]] sequebantur, epistulam scripsit. Aetate provectus, a pinnaculo templi protrusus, contrito capite, interfectus est, anno sexagesimo altero.
 
Iacobus ex patronymico ("Alphaei") ab alio [[Iacobus Maior (apostolus)|Iacobo]], qui Zebedaei filius nominatur, distingui potest.
 
De vita morteque nihil certi notum est.
 
== Aequationes ==
*Iacobus Alphaei saepe cum Iacobo Minore aequatur, cuius ter in Novo Testamento mentio fit, semper una cum matre Maria (Mc 15,40: "Maria Iacobi minoris et Iosetis mater", Mc 16,1 et Mt 27,56: "Maria Iacobi"). Si recte, disputatur. In traditione [[Ecclesia Catholica Romana|ecclesiastica]] haec Maria cum "Maria Cleopae" in evangelio secundum Ioannem memorata (Io 19,25) aequabatur. Erant etiam, qui eam sororem germanam [[Maria (mater Iesu)|Mariae]], matris Iesu, esse vellent, Cleopham autem fratrem [[Iosephus (sanctus)|sancti Iosephi]].
*Raro - et certe falso - Iacobus Alphaei cum Iacobo Maiori, quem traditio Iesu fratrem germanum esse vult, aequabatur.
*[[Hieronymus]] Iacobum Alphaei, ut cum [[Iacobus Iustus|Iacobo Iusto]] (Gal 1,19) aequaretur, proposuit, praeterea verbum "frater" "sobrinus" interpretatus est. Hieronymi opinio in Ecclesia Catholica praevalebat,<ref>[http://www.newadvent.org/cathen/08280a.htm Catholic Encyclopedia: Saint James the Less]</ref> cum [[Ecclesiae Orientales]], [[Ecclesiae Orthodoxae]] et [[Protestantes]] Iacobos distiguere solent.
*Traditio Iacobum Alphaei auctorem [[Epistula Iacobi|Epistulae Iacobi]] esse vult, sed quem vere hanc epistulam scripsisse parum constat.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>
 
== Nexus externus ==
[http://www.heiligenlexikon.de/BiographienJ/Jakobus_der_Juengere.htm Iacobus Minor in "Ökumenisches Heiligenlexikon" (Lexicon sanctorum oecumenicum)] (Theodisce)
 
{{sanctus-stipula}}
Line 10 ⟶ 26:
[[Categoria:Apostoli]]
[[Categoria:Nati saeculo 1 a.C.n. aut 1]]
[[Categoria:Mortui 62]]
 
[[an:Sant Chaime o Menor]]