Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 3:
Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae [[Cybele|Cybeles]] a Romanis ex Asia Minore in [[Mons Palatinus|Palatium]] transvectus. Item lapis dei ''El Gabal'' - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore [[Heliogabalus|Heliogabalo]] ex [[Emesa]] secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.
 
In veteribus [[Linguae Semiticae|linguis Semiticis]] idem verbum sub forma ''bethel'' invenimus, per popularem etymologiam tamquam ''bît îli'', id est domus dei, interpretata. Ita in [[Biblia]] Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, ''bethel'' eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit<ref>[[Genesis]] 28:10-19.</ref>. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum ab veteribusincolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas traduxisse<ref>Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.</ref>. Alli bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>