Quantum redactiones paginae "Hugo de Mataplana" differant

Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 1:
'''Hugo de Mataplana''' ([[Catalane]] et [[Occitanice]] ''Uc'' vel ''Uguet de Mataplana'') fuit eques regni [[Aragona]]e, poeta [[lingua Occitana|linguae Occitanae]] sive ''trobator'', patronus aliorum trobatorum. Fuit filius [[Pons de Mataplana|Pontis de Mataplana]] (inimici [[Guillelmus de Berguedà|Guillelmi de Berguedà]]). Inter annos 1193 et 1211 dicavit satira (''sirventés'') [[Raimundus de Miraval|Raimundo de Miraval]]; cum [[Blacat]]o scripsit unum ''partimen'' seu carmen partitum. Erat familiaris regis [[Aragona]]e [[Petrus II (rex Aragonae)|Petri II]]; cum eo pugnavit apud [[Muret]] anno 1213, ubi rex ille interfectus est a militibus [[Cruciata contra Albigenses|expeditionis sacrae contra Albigenses]].
 
In carmine partito (''tenson'') quod cum [[ioculator]]e [[Reculaire]] composuit, istum comparat ''als bons homes de Leun'', scilicet [[haeresia|haereticis]] [[Valdenses|Valdensibus]] [[Lugdunum|Lugduni]].