Quantum redactiones paginae "Bosnia et Herzegovina" differant

m
aliis vocabulis vulga lingua scriptis pro Bosnice 'vulgo' scriptum
m (aliis vocabulis vulga lingua scriptis pro Bosnice 'vulgo' scriptum)
postscripta=}}
 
'''Bosnia et Herzegovina''' (sive '''Bosnia Herzegovinaque''', sive '''Bosnia et Herzegovia'''<ref>[http://www.vatican.va/holy_father/benedict_xvi/apost_constitutions/documents/hf_ben-xvi_apc_20110201_ordinariatus-militaris_lt.html]</ref>; [[lingua SerbocroataBosnica|Bosnice]] et [[lingua Croatica|Croatice]]: ''Bosna i Hercegovina''; [[lingua Serbica|Serbice]]: ''Босна и херцеговина'') est foederalis [[res publica]] [[Europa]]e in [[Balcania]] et ex [[Iugoslavia]]e dissolutione orta, quam antiqui '''[[Bassania]]m et [[Chelmania]]m''' vocaverunt et Septemtrione Occidenteque [[Croatia]]e, Oriente Meridieque [[Serbia]]e et Meridie [[Mons Niger|Monti Nigro]] finitima est, cum parvula litoris portione in [[Mare Hadriaticum|Mari Hadriatico]]. Bosnia et Herzegovina e [[Res publica Serbica|Re Publica Serbica]] et [[Foederatio Bosniae et Herzegovinae|Bosniae et Herzegovinae Foederatione]] constat. [[Caput(oppidum)|caput]] [[Seraium]] ([[lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Sarajevo'') est.
 
== Etymologia ==
Nomen [[Bosnia]]e e nomine fluminis [[Bosona]]e ([[lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Bosna''; [[Lingua Illyrica|Illyrice]]: ''boghi-na'' 'fluxum') ortum est; Herzegovinae nomen e [[lingua Theodisca|Theodisca]] voce ''herzog'' "ducatum" significante ortum est (nomen assumptum anno [[1448]]).
 
== Historia ==
! Numero in tabula
! Pagus [[Latine]]
! Pagus [[Lingua Serbocroata|Bosnice]]vulgo
! Caput [[Latine]]
! Caput [[Lingua Serbocroata|Bosnice]]vulgo
! Nomen pagi antiquum
|-
Quinque pagorum ([[Oenea et Sana]], [[Salines (pagus)|Salines]], [[Bistuae et Canabea]], [[Drinia Bosnica]] et [[Seraium (pagus)|Seraium]]) pagi cum Bosnica maxima parte sunt, tres ([[Savia (pagus)|Savia]], [[Herzegovina Occidentalis]] et [[Pagus Decimus]]) cum Croatica maxima parte et duo ([[Bosnia Media]] et [[Herzegovina-Naronia]]) "ethnice mixti" sunt; quod speciales legisferas rationes ad protegendos constituentes ethnicos circulos esse significat.
 
Significativa [[Districtus Breucus|Districti Breuci]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Brčko Distrikt'') portio quoque Foederationis pars erat; nihilominus, cum districtus creatus est, se partitum ambarum entitatum territorium fecit, sed sub nullius dominio collocata est et quamobrem sub directa Bosniae et Herzegovinae iurisdictione est.
 
In praesenti Foederatio Bosniae et Herzegovinae 79 [[commune|communia]] habet.
! Colore in tabula
! Regio [[Latine]]
! Regio [[Lingua Serbocroata|Bosnice]]vulgo
! [[Caput (oppidum)|Centrum administrativum]] Latine
! Centrum administrativum Bosnicevulgo
|-
| [[Fulvus|Fulvo]]
* [[Fusciana]] (vulgo ''Ljubuški'')
* [[Mandetrium]] vel [[Martarita]] (vulgo ''Mostar'')
* [[Portus Noumensis]] ([[Lingua Bosnica|Bosnice]]:vulgo ''[[:bs:Neum|Neum]]''; [[Lingua Italiana|Italiane]]: ''[[:it:Porto Noumense|Porto Noumense]]'')
* [[Raetinium]] (vulgo ''Bihać'')
* [[Salines]] (vulgo ''Tuzla'')
Secundum anni [[2000]] Agenturae Speculatoriae Centralis Americanae Mundanorum Factorum Librum ([[Anglice]]: ''CIA World Factbook'') data, Bosnia 48% [[Bosniaci|Bosniaca]], 37,1% [[Serbii|Serbica]], 14,3% [[Croatae|Croatica]] et 0,6% aliarum ethnice est.
 
Praecipuae urbes sunt: [[Seraium]] ([[Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Sarajevo''), caput, [[Banialuca]] ([[Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Banja Luka''), Boreoccidente, [[Salines]] ([[Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Tuzla''), Boreoriente, et [[Martarita]] ([[Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Mostar''), [[Herzegovina]]e caput.
 
=== Religio ===
Summa statisticorum de opinionum religiosarum incolarum distributione in antiquae [[Iugoslavia]]e regione sequens est: 88 centesimae Croatarum ad [[Ecclesia Catholica Romana|Ecclesiam Catholicam]] pertinent, 90% Bosniacorum [[Religio Islamica|Islamismum]] sequuntur, 99% Serborum [[Ecclesiae Orthodoxae|Christianae Orthodoxae]] sunt.
 
Meridionali in regione Bosniae et Herzegovinae, accuratius in vico [[Mesoropolis|Mesoropoli]] ([[lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Međugorje''), [[Maria (mater Iesu)|Sanctissimae Virginis Mariae]] apparitiones fieri dicuntur, quod milium hominum in toto mundo attentionem attraxit. [[Ecclesia Catholica]] phaenomena haec adhuc perscrutatur, eorum veritatem comperire conans, sed peregrinorum numerus ad apparitionum locum venientium magis magisque crescit.
 
== [[Cultura]] ==
 
=== Artes oculorum ===
Visuales in Bosniae et Herzegovina artes semper evolvuntur et extenduntur ex originalibus Mediaevalibus monumentis sepulcralibus ([[Stetsacus]], [[lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Stećak'') ad [[Cotromanidae|Cotromanidae dynastiae]] picturas. Nihilominus, solum cum [[Imperium Austro-Hungaricum|Austro-Hungarorum]] adventu, picturae anagenesis in Bosnia reapse florere coepit. Primi educati artifices ex Europaeis academiis ineunte [[saeculum 20|saeculo vicensimo]] apparuerunt. Inter quos sunt: [[Gabriel Jurkić]], [[Petrus Tiješić]], [[Carolus Mijić]], [[Spyrus Bocarić]], [[Petrus Šain]], [[Georgius Mazalić]], [[Romanus Petrović]] et [[Lazarus Drljača]]. Postea tales artifices velut [[Asmatus Mujezinović]], [[Vodzus Dimitrijević]], [[Evus Šeremet]], [[Mica Todorović]] et alii ascendere coeperunt. Post [[Bellum Orbis Terrarum II]], artifices ut [[Vergilius Nevjestić]], [[Bacer Misirlić]], [[Liubus Lah]], [[Meha Sefić]], [[Franciscus Likar]], [[Marsadus Berber]], [[Abraham Ljubović]], [[Dzevadus Hozo]], [[Affanus Ramić]], [[Safvetus Zec]], [[Ismar Mujezinović]], [[Machometus Zaimović]] populares se fecerunt. [[Ars Aevi]], coaetaneae artis museum praeclarorum in mundo artificum opera includens, [[Seraium|Seraii]] condita est.
 
=== Musica ===
[[Fasciculus:Evstafiev-vedran-smailovic-sarajevo1992w.jpg|thumb|[[Vedranus Smailović]], Seraiensis violoncellista.]]
 
Traditionalia Bosniae et Herzegovinae [[Carmen|cantica]] [[ganga]], [[rera]] et, ex [[Imperium Ottomanicum|Ottomanica]] aera, [[seudalinca]] ([[lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''sevdalinka'') sunt. [[Musica popularis|Popularis]] et [[Musica rock|rockica]] [[musica]] traditionem ibi quoque habet cum illustrissimis musicis inter quos [[Goranus Bregović]], [[Davorinus Popović]], [[Cemal Monteno]], [[Zdraucus Čolić]], [[Edo Maajka]], [[Dinus Merlin]] et [[Tomus Miličević]] sunt. Etiam iniustum talentosorum compositorum aliquos velut [[Georgius Novković|Georgium Novković]], [[Esadus Arnautalić|Esadum Arnautalić]], [[Cornelius Kovač|Cornelium Kovač]], et aliquos popularis rockicaeque musicarum greges sicut [[Bijelo Dugme]], [[Indexi]], [[Plavi Orkestar]], [[Zabranjeno Pušenje]], non memorare esset, qui inter praecipuos in antiqua [[Iugoslavia]] erant. Bosnia compositoris [[Dusanus Šestić|Dusani Šestić]], praesentis Bosniae et Herzegovinae [[hymnus nationalis|hymni nationalis]] creatoris et [[Maria Šestić|Mariae Šestić]] cantricis patris, compositoris [[Sasa Losic|Sasae Losic]] et clavicinis [[Sasa Toperić|Sasae Toperić]] domus est.
 
Quia paucarum nationum emittentium una [[Saltationis Eurovisionis Certamen]] anni [[2008]] fuit, Bosnia et Herzegovina nationum in primo certamine extra [[Britanniarum Regnum]] anno [[2010]] participantium una futurae putatur.
 
=== Cinematographia ===
Notabiles Bosnici [[pellicula|cinematographistae]] [[Mirza Idrizović]], [[Alexander Jevđević]], [[Ioannes Matić]], [[Danis Tanović]] (notus propter [[Praemia Academiae|Praemium Academiae]] et [[Globus Aureus|Globum Aureum]] assequenda cum "Terra Nullius", [[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Ničija zemlja''), [[Ademir Kenović]], [[Beniaminus Filipović]], [[Iasminus Dizdar]], [[Petrus Žalica]], [[Dzasmila Žbanić]], [[Dinus Mustafić]], [[Serđanus Vuletić]], inter alios multos sunt.
 
=== Ludi athletici ===
Borac [[manufollium|manufollica]] sodalitas septem Campionatus Nationales Iugoslavicos quoque et Cantharum Campionatus Europaei anni [[1976]] et Cantharum Foederationis Manufollicae Internationalis anni [[1991]] assecutus est. Qui Campionatum Iugoslavicum anno [[1982]], Campionatum [[Balcania]]e anno [[1983]] et Tropaeum [[Belogradum|Belogradense]] anno [[1985]] quoque adeptus est.
 
[[Sodalitas Canistriludica Bosnia]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Košarkaški Klub Bosna'') [[Seraium|Seraii]] Campio Europaeus anno [[1979]] fuit. [[Repraesentatio Iugoslavica Canistriludica]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Jugoslavenska košarkaška reprezentacija''), quae nomismata omnibus in mundanis campionatibus ex anno [[1963]] usque ad [[1990]] consecuta est, ubi inter alios eminent Bosnici athletae velut [[Drazenus Dalipagić]] et [[Mirza Delibašić]]. Bosnia et Herzegovina regulariter se qualificant [[Campionatus Europaeus Canistriludicus|Campionatui Europaeo Canistriludico]]. Jedinstvo [[Canistriludium femineum|canistriludii feminii]] sodalitas, fundata in [[Salines|Salinibus]], Europaeos Campionatus anni [[1979]] [[Florentia]]e assecuta est.
 
Sodalitas [[Carate|Caratica]] Tuzla-Sinalco plerosque Iugoslavicos campionatus quoque et quattuor Campionatus Europaeos et unum Campionatum Mundanum assecuta est.
Medii ponderis [[pugilatus|pugil]] [[Marianus Beneš]] varios Campionatus Bosniae et Herzegovinae, Campionatus Iugoslavicos et Campionatus Europaeos assecutus est. Anno [[1978]] Titulum Mundanum contra [[Elisaeus Obeda|Elisaeum Obeda]] [[Insulae Bahamenses|Bahamensem]] assecutus est. Alius medii ponderis pugil, [[Antonius Josipović]], nomisma aureum anno [[1984 Olympia Aestiva|1984 in Olympiis]] [[Angelopolis|Angelopolitanis]] lucratus est.
 
[[Pediludium]] popularrimus ludus athleticus in Bosnia et Herzegovina est. Originem trahit ab anno [[1903]], sed eius popularitas significative crevit post [[Bellum Orbis Terrarum II]]. Locali plano, [[Seraium]] (annis [[1967]] et [[1984]]) et [[FK Željezničar Sarajevo|Željezničar]] (anno [[1972]]) Campionatum Iugoslavicum assecuta sunt. Antiqua [[Repraesentatio Iugoslavica Pediludica]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Jugoslavenska nogometna reprezentacija'') Bosnicorum lusorum numerum inclusit inter quos [[Iosephus Katalinski]], [[Dusanus Bajević]], [[Miroslavus – Cyrus Blažević]], [[Ioannes Osim]], [[Safvetus Sušić]], et [[Mirsadus Fazlagić]].
 
In pediludio, independens [[Repraesentatio Bosniae et Herzegovinae Pediludica]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Bosanskohercegovačka nogometna reprezentacija'') non se qualificavit nec Europaeo nec Mundano Campionatui. Bosnicae repraesentationes contenderunt ut optimi nationales pedilusores protraherentur. Multos lusores in Bosnia et Herzegovina nati aliis nationibus ludere propter suam ethnicam identificationem et ob maiora salaria ab aliis turmis oblata eligunt. Verbi gratia, [[Marius Stanić]] et [[Mileus Mitić]] in Bosnia et Herzegovina nati sunt sed [[Croatia]]e et [[Serbia]]e respective ludunt. Alii internationaliter praeclari pedilusores e Bosnia et Herzegovina, qui similes electiones fecerunt, sunt; [[Zoranus Savić]], [[Vladimirus Radmanović]], [[Zoranus Planinić]], [[Alexander Nikolić]], [[Savus Milošević]], [[Darius Srna]], [[Vedranus Ćorluka]].
 
Bosnia et Herzegovina mundana anno [[2004 Paraolympia Aestiva|in Paraolympiis]] [[follis volaticus|follis volatici]] campio fuit. Multi cuius turmae crura in [[Bellum Bosniae|Bello Bosnico]] perdiderunt.
 
== Gastronomia ==
Bosnica gastronomia multis [[condimentum|condimentis]] sed plerumque in moderatis quantitatibus utitur. Pleraeque patellae leves sunt, quia abundanti in aqua coquuntur, embammata integre naturalia sunt, in paulum plus quam naturalibus [[vegetabilia|vegetabiliorum]] sucis in patella consistentia. Typica elementa [[Lycopersicum|lycopersica]], [[patata]]s, [[cepa]]s, [[allium]], [[capsicum|capsica]], [[Cucumis sativus|cucumes]], [[carota]]s, [[brassica]]s, [[fungus|fungos]], [[spinacia]]m, [[Cucurbita pepo|pepones]], [[Phaseolus vulgaris|siccos phaseolos]], virides phaseolos, [[prunus|pruna]], [[lac]], [[piperatum Hungaricum]] et cramum appellatum [[smetana]]m ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''Pavlaka'') includunt. Bosnica gastronommia inter [[Civilizatio Occidentalis|Occidentalia]] [[Civilizatio Orientalis|Orientaliaque]] pondera compensatur. Velut [[Imperium Ottomanicum|Ottomanicae]] administrationis resultatio per fere 500 annorum, Bosnicus cibus arcte conexus [[Turcia|Turcicae]], [[Graecia|Graecae]] et aliis antiquis [[Imperium Ottomanicum|Ottomanicis]] et [[Mare Mediterraneum|Mediterraneis]] coquinis est. Verumtamen, ob [[Austria]]cae gubernationis annos, multa pondera ex [[Europa]] Media sunt. Typicae [[caro|carnicae]] patellae praesertim [[bubula]]m et [[agnina]]m includunt. Nonnullae locales specialitates [[tsevapium]], [[burecum]], [[dolma]], [[sarma]], [[pilafum]], [[gulasum]], [[aevarum]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''ćevapi, burek, dolma, sarma, pilaf, goulash, ajvar,'' respective) et tota Orientalium bellariorum varietas sunt. Optima localia [[vinum|vina]] ex [[Herzegovina]] veniunt ubi [[clima]] colendis uvis idoneum est. Herzegovinica [[loza]] ([[Italia|Italicae]] [[grappa]]e similis sed minus dulcis) valde popularis est. [[Prunus|Prunicum]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''sljivašljiva/rakija'') aut [[malum|malinum]] ([[Lingua Serbocroata|Bosnice]]:vulgo ''jabukovaca '') vinum in [[Bosnia (regio)|Bosnia]] producitur. Herzegovinicae fornaculae stillaticiae vastas [[vinum sublimatum|vini sublimati]] quantitates producere solent et omnibus antiquae [[Iugoslavia]]e alcoholis fabricis id praebet (vinum sublimatum plerumque [[alcohol]]icarum [[potio]]num basis est).
 
== Vide etiam ==
28

recensiones