Quantum redactiones paginae "Disputatio:Lingua Ojibwayensis" differant

Summarium vacuum
:::::::: De argumento ad pronuntiationem pertinenti dubito. In nominibus "barbaris" pronuntiandis, cuius normae phoneticae obsequendum sit? Ego mea vernacula usus ([[Abecedarium Phoneticum Internationale|API]]) ['ojibwa] dico. Mihi quidem recte sonat, licet a norma Anglica abhorreat. At facile concedo ''Zimbabuam'' exemplum observabile esse. Si scribendi mores auctorum antiquorum respicimus, certe (ni fallor) ZIMBABVA scripsissent, et nomen q.e. [[Ottava|Ottawa]], OTTAVA. Ut videtur, varietas '''v''' / '''u''' magis orthographiae mediaevali quam pronuntiationi antiquae attribuenda est. Sed de "Ojibwe" ad modum Romanum scribenda taceo, nam scientia fundamentali ad Ojibwos [sic!] pertinenti careo. ¶ Mattie, velim scire, cur tibi insolens videatur adiectivum ''Ojibwus, -a, -um''. Nonne aliquatenus similia sunt ''Sanscitus,-a,-um'' et ''Batavus,-a,-um''? [[Usor:Neander|Neander]] ([[Disputatio Usoris:Neander|disputatio]]) 23:16, 28 Augusti 2012 (UTC)
:::::::::Adiectivum tuum non iam mihi displicet. Sententia prima mea in eo consistebat, quod illud ''-ic-'' quod addere volebam transgressionem a lingua Latinae alienissima ad casum Latinum leniebat, ut sic dicam. Sed mentem meam mutavi. [[Usor:Mattie|Mattie]] ([[Disputatio Usoris:Mattie|disputatio]]) 23:45, 28 Augusti 2012 (UTC)
:Apud biologos ''[https://www.google.com/search?q=ojibwayensis Objiwayensis]'' videtur. >:) —[[Usor:Mycēs|Mucius Tever]] ([[Disputatio Usoris:Mycēs|disputatio]]) 01:46, 30 Augusti 2012 (UTC)
 
== NW ==
2 533

recensiones