Quantum redactiones paginae "Ioannes de Hauvilla" differant

m
Summarium vacuum
(cat)
mNo edit summary
'''Ioannes de Hauvilla''' (sive '''Johannes de Hauvilla''', '''Johannes de Altavilla''') fuit poeta [[Francia|Francicus]], [[lingua Latina]] scribens, fortasse ad vicum ''Hauville'' iuxta [[Rothomagus|Rothomagum]] natus saeculo XII p. C. n.. Auctor fuit carminis epici satyrici cui titulus ''[[Architrenius]]'' (i. e. princeps planctorum). Id poema dicatum est [[Gualterus de ConstantiaConstantiis|Gualtero de ConstantiaConstantiis]] dicatum est archiepiscopo Rothomagensi anno 1184.
 
Discipulus eius fuit [[Gervasius de Saltu Lacteo]] ([[Anglice]] ''Gervase of Melkley''), auctor ''Artis poeticae'' circa annum 1210 scriptae, in qua magistrum suum ut mortuum laudat. Nihil aliud cognovimus de vita Ioannis de Hauvilla; sed carmen eius maxima fama coronatur. Impressum est [[Lutetia|Parisiis]] anno 1517.