Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 20:
Cum autem huic cœnobio decem annos præfuisset, anno 371 Litorio [[Turones|Turonum]] episcopo mortuo invitus electus est ut ei succederet. Episcopus vero in [[Augusta Turonum]] consecratus nihil in genere vivendi mutare voluit, urbisque tumultu perturbatus mox secundum monasterium duo milia passuum extra ejus muros ad dexteram Ligeris fluminis ripam condidit, ubi tugurium primum ligneum ædificavit ac rustica veste indutus tenuissimo cultu uti perrexit, quod ceteris episcopis ut sacerdotali majestate indignum valde displicebat. Mox vero octoginta admodum viri cum eo in monasterio convenerunt habitatum.
 
Neque vero in monasterio neque in urbe longis stationibus permanebat, sed regiones circum urbem sitas longe lateque cum comitibus in asinis peragrare solebat, ut agricolis, qui tum pæne omnes in antiquorum deorum cultu perseverabant, Christi doctrinam proponeret. Nec parvæ apud eos auctoritatis erat ejus sermo, nam cum eis simpliciter colloquens facile documenta exemplis ex eorum vita ductis illustrabat eorumque mentibus accommodabat, neque umquam ulla superbia vel violentia utebatur. Multa vero paganorum deorum templa delevit eisque sacratas arbores cecidit christianasque ecclesias in eisdem locis jussit ædificari. Quos antiquos deos pro dæmonibus habebat, ac multa de pugnis ab eo cum eis factis narrantur.
 
== Vide etiam ==