Quantum redactiones paginae "Lingua Graeca" differant

m
~ (1000 paginae)
m (~ (1000 paginae))
Lingua Graeca ad [[Linguae Indoeuropaeae|familiam Indoeuropaeam]] pertinet. Num fuisset cognatio cum [[Lingua Macedonica antiqua]], pro certo decerni non potest, quod reliquiae huius linguae sunt minimae. Sunt qui [[Lingua Macedonica antiqua|linguam Macedonicam]] [[Dialectos|dialectum]] Graecam fuisse censeant.
 
Linguae proximae fortasse sunt [[Lingua Armenica]] et [[Lingua Albanica]]; ambo coniecturae [[Via quantitativa|viis quantitativis]] fulciuntur.<ref>Hans J. Holm (2008), "The Distribution of Data in Word Lists and its Impact on the Subgrouping of Languages," ''Proceedings of the 31st Annual Conference of the Gesellschaft für Klassifikation e.V. at Albert-Ludwigs-Universität Freiburg, March 7-9, 2007.'' In ''Data Analysis, Machine Learning and Applications,'' ed C. Preisach, H. Burkhardt, L. Schmidt-Thieme, et R. Decker (Berolini: Springer),629-636.</ref> [[Lingua Sanscrita]] et [[Lingua Avestana]] quoque proximae sunt linguae Graecae. Omnes hae linguae habent ''augmentum'' verborum temporum praeteritorum; in omnibus [[consonans laryngealis|consonantes laryngeales]] in initio verbi (ante [[consonans|consonantem]]) vocales fiunt; omnes participium medio-passivum elemento ''-meno-'' faciunt.<ref>Fortson, p. 203, 462.</ref>
 
Lingua Neograeca pars est ''[[Linguae Balcanicae|linguarum Balcanicarum]],'' quae, licet origine non sint propinquae, ob varias similitudines [[Sprachbund]] habentur. ("[[Sprachbund]]" est verbum [[Lingua Theodisca|Theodiscum]] quod 'coniunctio linguarum' significat.) E [[Medium Aevum|Medio Aevo]], [[Lingua Neograeca|Graeca]], [[Lingua Albanica|Albanica]], [[Lingua Bulgarica|Bulgarica]], [[Lingua Serbica|Serbica]], [[Lingua Croatica|Croatica]], [[Lingua Bosnica|Bosnica]], [[Linguae Romanicae|Romanica]] linguae hodiernae inter se adfecerunt ut [[sonus]], [[syntaxis]], [[morphologia]] similiores fiant.<ref>Fortson, p. 448; Horrocks, p. 227-9.</ref>
 
== Historia ==
=== Lingua Proto-Graeca ===
[[Fasciculus:Proto Greek Area reconstruction.png|thumb|[[Regio,]] ubi, secundum [[Vladimir I. Georgiev]], proto-Graeca locuti sunt.]]
[[Lingua Proto-Graeca]] (ca. a [[2000 a.C.n.]]) est forma linguae Graecae, quae non est attestata, sed origo omnium [[Varietas linguistica|varietatum]] posteriorum esse putatur. Multi studiosi linguam Graecam a familia [[Linguae Indoeuropaeae|linguarum Indoeuropaearum]] [[Millenium 3 a.C.n.|milleniomillennio tertio]] separatam esse coniciunt. Antecessores gentium Graecarum [[Millenium 2 a.C.n.|milleniomillennio secundo]] ineunte Graeciam invaserunt, forsitan aliae gentes aliis temporibus. Ex tunc in Graecia usus linguae Graecae non intermissus est ad hunc diem. Ibi Proto-Graeci in incolas culturae altae inciderunt, quos [[Pelasgi|Pelasgos]] vocaverunt. Quorum lingua - verisimiliter non Indoeuropaea - ignota est, sed tamquam [[substratum (linguistica)|substratum]] in lingua Graeca attestari potest, ad quod multa verba (θάλασσα, "'[[mare"]]' et νῆσος, "'[[insula"]]') et nomina locorum (Κόρινθος, "'Corinthus"' et Παρνασσός, "'Parnassus"') attribuuntur. Praeterea alia lingua Indoeuropaea ignota, quae forsitan [[lingua Illyrica|Illyricae]] exstinctae propinqua erat, aliquid momenti ad linguam Graecam habuit.
 
=== Lingua Graeca Mycenaea ===
[[Lingua Graeca Mycenaea]] (ca. [[1600 a.C.n.]]–[[1100 a.C.n.]])
 
=== Lingua Graeca antiqua ===
[[Fasciculus:Rafael - Escola de Atenas.jpg|thumb|''Schola Atheniensis,'' a [[Raphael Sanctius Urbinas|Raphael]] picta: [[Renascentia litterarum]] [[glottologia|scientiam linguae]] et [[anthropologia|culturae]] Graecarum in [[Europa]]m occidentalem rettulit.]]
[[Fasciculus:JimDeskaNahrobe.jpg|thumb|Lingua non omnis mortua: sepultum Jacobi Morrison, cantoris gregis [[The Doors]], [[Lutetia]]e, inscriptionem Graecam antiquam habet: {{polytonicus|κατὰ τὸν δαίμονα ἑαυτοῦ}} 'secundum spiritum suum'.]]
[[Lingua Graeca antiqua]] sive classica (ca. [[800 a.C.n.]]–[[300 a.C.n.]]) cum dialectis: Aeolica, Arcado-Cypria, Ionico-Attica, Dorica.
 
=== Lingua Graeca antiqua communis ===
[[Fasciculus:P46.jpg|thumb|[[Folium (charta)|Folium]] ex Papyro 46, [[2 Corinthiani]] 11:33-12:9 continens.]]
[[Lingua Graeca antiqua communis]] ([[Graece]] {{Polytonic|διάλεκτος κοινή}}) (ca. [[300 a.C.n.]]–[[300 p.C.n.]])
 
=== Lingua Graeca media ===
[[Lingua Graeca media]] sive mediaevalis sive [[Constantinopolis|byzantina]] (ca. [[300]]–[[1453]])
 
* [[dialectos Graeco-Cypria|Dialectus Graeco-Cypria]]
 
== Diglossia ==
Iam ab [[antiquitas|antiquitate]] linguae Graecae erat [[diglossia]], scilicet uno tempore usus varietatis cottidianae (imprimis in loquendo) et alterius, quae linguam Graecam classicam imitabatur quaeque in scribendo adhibebatur. Haec diglosssia [[Novum Aevum|Novo Aevo]] renata est: Hinc erat [[lingua Graeca Demotica]] sive vulgaris, illinc [[Catharevusa]], lingua Graeca "pura" et emendata, [[saeculum 19|saeculo undevicesimo]] ineunte ab [[Adamantius Coraes|Adamantio Corae]] creata, quae [[lingua publica]] [[Graecia]]e fuit a libertate vindicata usque ad annum [[1976]]. Anno [[1976]], - duos[[duo|binos]] annos post [[libertas|libertatem]] [[res publica|rei publicae]] restitutam -, pro Catharevusa "lingua Neograeca communis" (Νεοελληνική κοινή), quae est sermo demotica (Δημοτική) cum quibusdam proprietatibus e Catharevusa oriundis, in linguam publicam electa et diglossia finita est.
 
== Mutationes sonorum ==
=== Separatio a lingua proto-Indoeuropaea ===
[[Mutatio phonologica|Mutationes sonorum]] quae linguam Graecam e proto-Indoeuropaea fecerunt hae sunt:<ref>Horrocks, p. 9-10.</ref>
* consonantes ''b<sup>h</sup>, d<sup>h</sup>, g<sup>h</sup>, g<sup>wh</sup>'' fiunt ''p<sup>h</sup>'' (φ), ''t<sup>h</sup>'' (θ), ''k<sup>h</sup>'' (χ), ''k<sup>wh</sup>'' (qui sonus post tempus Mycenaeae ''p'' aut ''t'' factus est)
* ''s'' sonus fit ''h'', nisi in fine verbi; inter vocales ''h'' tunc amittitur
* accentus in ultimas tres syllabas verborum coercetur
* consonantes ''n, r, s'' tantum in fine verbi permittuntur, alii autem amittuntur
 
=== Lingua Graeca communis ===
[[Lingua Graeca antiqua communis|Lingua Graeca "communis" dicta]] aetate [[Hellenismus|Hellenistica]] crevit, cum plures mutationes sonorum factae sunt. Vocales ''ει, ι, η'' nunc eundem sonum habent, ''i''; ''ε'' et ''αι'' ''e'' sonum faciunt; ''οι'' et ''υ'' sonum ''y'' (vel ü) faciunt. Consonantes quae olim aspirationem habuerunt nunc [[fricativa]]e sunt: ''φ'' sonum ''f'' facit, ''θ'' sonum ''th'' [[Lingua Anglica|anglice]], ''χ'' sonum ''ch'' [[Lingua Theodisca|Theodisce]]. Consonantes ''β, δ, γ'' fricativae sonorae fiunt (in [[IPA]] v, ð, ɣ). Hi soni iam hodie in [[Lingua Graeca moderna|lingua moderna]] manent.<ref>Fortson, p. 263.</ref>
 
== Grammatica ==
[[Nomen substantivum|Nomina]] declinantur secundum [[casus grammaticus|casus]] [[nominativus|rectum]], [[genetivus|genetivum]], [[dativus|dativum]], [[accusativus|accusativum]], [[vocativus|vocativum]], et tria genera habent. Opus [[ablativus|casus ablativi]] linguae Protoindoeuropaeae [[Genetivus|casus genitivus]] facit, pro casu [[instrumentalis|instrumentali]] [[casus dativus]] locum habet, casus [[locativus]] quoque fit casum dativum.
 
[[Verbum (grammatica Latina)|Verba]] temporalia, sicut in lingua Latina, [[persona (grammatica)|personam]], [[numerus (grammatica)|numerum]], [[tempus (verborum)|tempus]], [[modus (verborum)|modum]], [[vox (verborum)|vocem]] habent. Tempora sunt [[praesens]], [[imperfectum]], [[futurum]], [[aoristus]], [[perfectum]]; sunt quoque tempus [[plusquamperfectum|plus quam perfectum]] et tempus [[futurum exactum|futurum perfectum]], quam minime usitata. Modi finiti sunt [[indicativus]], [[imperativus]], [[coniunctivus]], [[optativus]]; modi non finiti sunt [[infinitivus (grammatica)|infinitivus]] et [[participium]], quorum verba Graeca antiqua [[decem]] habent. Voces sunt [[activum|activa]] et [[passivum|passiva]], sicut in lingua Latina, et [[tres|tertia]] vox "[[medius (verbum)|media]]," quae implicationem [[subiectum|subiecti]] in actione verbi significat. Personae sunt tres: primus (ego), secundus (tu), tertius (hic). Numeri sunt [[tres]], quod inter [[numerus singularis|singularem]] et [[pluralis|pluralem]] numeros habet Graeca antiqua [[numerus dualis|numerum dualem]], quem, si subiectum est [[duo]] homines vel duae res, scribere solemus.
 
Numerus dualis et modus optativus exstinguuntur; tempus "praeteritum" aut perfectum aut, saepius, aoristum tenetur, alio tempore non iam accepto.
[[Lingua Neograeca]] pauciores casus habet, casu dativo mortuo, paucioria tempora, quod verba auxiliaria saepius adhibentur.
 
== Abecedarium Graecum ==
[[Fasciculus:Coppa di Nestore.png|thumb|[[Poculum]] [[Nestor]]is dictum, [[saeculum 8 a.C.n.|saeculo octavo]] [[Aenaria|Pithecussis]] factum, in quo est [[abecedarium|abecedarii]] inscriptio inter veterrimas.]]
{{Vide-etiam|Abecedarium Graecum|Abecedarium}}
[[Abecedarium Graecum]] e [[Poeni|Phoenicio]] [[saeculum 8 a.C.n.|octavo fere saeculo]] ortum est. Pluribus abecedariis, quae inter se plus minusve dituleruntdistulerunt, [[urbs|urbes]] Graecae usae sunt. [[Saeculum 4 a.C.n.|Saeculo quarto a.C.n.]] ineuntiineunte, [[abecedarium]] "classicum" dictum [[Athenae|Athenis]] acceptum est, deinde aliis urbibus.
 
== Notae ==
<div class="references-small"><references/></div>
 
== Bibliographia ==
* Bakker, Egbert. [[2010]]. ''A Companion to the Ancient Greek Language.'' Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 9781405153263.
* Bartoněk, Antonin. [[2003]]. ''Handbuch des mykenischen Griechisch.'' Heidelberg: Winter. ISBN 3825314359.
* Brixhe, Claude, ed. [[1993]]. ''La Koiné grecque antique.'' Nancy: ADRA.
** Lib. 1. ''Une langue introuvable?'' ISBN 2864808102.
** Lib. 2. ''La concurrence.'' ISBN 2950972624.
** Lib. 3. ''Les contacts.'' ISBN 2950972667.
* Cassio, Albio C. [[2008]]. ''Storia delle lingue litterarie greche.'' Florentiae: Monnier università. ISBN 9788800204613.
* Eideneier, Hans. [[1999]]. ''Von Rhapsodie zu Rap.'' Tubingae. ISBN 3-8233-5202-4.
* Fortson, Benjamin W., IV. [[2010]]. ''Indo-European Language and Culture.'' Editio altera. Malden: Wiley-Blackwell. ISBN 978-1-4051-8895-1.
* García Domingo, E. [[1979]]. ''Latinismos en la Koiné (en los documentos epigráficos desde el 212 a.J.C. hasta el 14 d.J.C.).'' Burgos: Universidad de Valladolid. ISBN 8470090739.
* Horrocks, Geoffrey. [[1997]]. ''Greek: A History of the Language and Its Speakers.'' Novi Eboraci: Addison Wesley Publishing Company. ISBN 0-582-30709-0.
* Mitsákis, Kariophiles. [[1973]]. ''Εισαγωγή στην νέα ελληνική λογοτεχνία.'' Thessaloniki.
* Rodríguez Adrados, Francisco. [[2002]]. ''Geschichte der griechischen Sprache: Von den Anfängen bis heute.'' Convertit Hansbert Bertsch. Tubingae/Basiliae. ISBN 3-8252-2317-5.
* de Romilly, Jacqueline. [[2008]]. ''Petites leçons sur le grec ancien.'' Lutetiae: Stock. ISBN 9782234061811.
* Sihler, Andrew L. [[1998]]. ''New Comparative Grammar of Greek and Latin.'' Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-537336-3.
* Spyropoulos, Vassilios, David Holton, Peter Mackridge, et Irene Philippaki-Warburton. [[2012]]. ''Greek: A Comprehensive Grammar.'' Ed. 2a. LondiniLondinii, Novi Eboraci: Routledge. ISBN 9780415598019.
* Thomson, George D. [[1960]]. ''The Greek Language.'' Cantabrigiae: W. Heffer. OCLC 3269270.
* ''[[Handbuch der Altertumswissenschaft]],'' 2.
 
== Nexus externi ==
{{Incubator|code=grc|Ancient Greek}}
{{InterWiki|code=el}}
88 992

recensiones