Quantum redactiones paginae "Aelis (comitissa Pontivi)" differant

Content deleted Content added
+cat
mNo edit summary
Linea 1:
'''Aelis Franciae''' (nata die [[4 Octobris]] [[1160]]; mortua anno 1213 sive paulo postea) fuit filia minor natu quam [[Ludovicus VII (rex Francorum)|Ludovico VII]] regi [[Francia|Francico]] peperit uxor altera [[Constantia Castellae]]. Mater die insequenti mortua est. Aelis anno 1169 [[Ricardus I (rex Angliae)|Ricardo]] principi Anglico sponsa est et ad Angliam missa; ibi autem [[Henricus II (rex Angliae)|Henricus II]] rex, pater Ricardi, matrimonio nunquam peracto, fortasse Aelidem paelicem suam fecit. Henrico anno [[1189]] mortuo Ricardus non Aelidem sed [[Berengaria (regina Angliae)|Berengariam Navarrae]] uxorem duxit. Die [[20 Augusti]] [[1195]] Aelis [[Gulielmus IV (comes Pontivi)|Gulielmo]] comiti Pontivi nupsit.
 
"Causa regis Francorum contra regem Anglorum" carmen [[Petrus Riga|Petri Riga]], disputationem fingit de castellis [[Normannia|Normannis]] [[Gisortium|Gisortio]] et [[Nealpha]], dotes principissae Aelidis: castella enim ab [[Henricus II (rex Angliae)|Henrico II]] rege subrepta sunt et retenta, matrimonio nunquam peracto.
 
== Nexus externi ==