Quantum redactiones paginae "Martinus Turonensis" differant

Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 18:
Anno autem 360 certior factus [[Hilarius Pictaviensis|Hilarium]] [[Pictavium|Limonum]] revertisse Pictavam civitatem ipse repetit, ibique episcopus ei desertam dirutamque villam quæ quinque fere milia passuum ab urbe aberat designavit ubi cum discipulis considere posset, quem locum Locaciacum vocatum primum in [[Gallia]] monasterium fecit.
 
Cum autem huic cœnobio decem annos præfuisset, anno 371 Litorio [[Turones|Turonum]] episcopo mortuo invitus electus est ut ei succederet. Episcopus vero in [[Augusta Turonum]] consecratus nihil in genere vivendi mutare voluit, urbisque tumultu perturbatus mox secundum monasterium duo milia passuum extra ejus muros ad dexteram Ligeris fluminis ripam condidit, ubi tugurium primum ligneum ædificavit ac rustica veste indutus tenuissimo cultu uti perrexit, quod ceteris episcopis ut sacerdotali majestate indignum valde displicebat.
 
Neque vero in monasterio neque in urbe longis stationibus permanebat, sed regiones circum urbem sitas longe lateque cum comitibus peragrare solebat, ut agricolis, qui tum pæne omnes in antiquorum deorum cultu perseverabant, Christi doctrinam proponeret.
 
== Vide etiam ==